aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 17. Jul 2018, 13:40

Tiberis Conso, amico suo locorum Britannicorum peritissimo, sal.p.d.

Staffae nomen habet mirus locus ille, ubi pilas
Innumeras duro genuit natura basalte.
Fusci sunt cava viscera montis: Fingalis antrum
Mendelssohn ita Felicem commoverat ipsum,
hoc ut opus faceret, dederant cui nomen Hebrides*.


*Hebriden-Ouverture, op.26
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 17. Jul 2018, 18:47

Consus Tiberi amico suo doctissimo gratulatur.
:thumbup:
Fingalis antrum! Nil aliud! Nunc te vocat ordo.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13485
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 18. Jul 2018, 23:58

in carmine suavissimo, quod musicus quidam praeclarissimus in modos vertit, de quodam "animali" haec fere legimus:

Ibi a fenestra clam (domum eius) inspicit
vultum et gradum speculans, et impertit mea
eam salute eiusque nuntiat mihi.


quis poeta?
quis musicus?
inscriptio carminis?
quid "animal" ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De columba internuntia ?

Beitragvon consus » Do 19. Jul 2018, 11:05

Consus Tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. d. p.
Puto animo tibi obversari Francisci Schubert Cantum qui vocatur Olorinum eiusque carmen quartum decimum, quod inscribitur De nuntio a columba allato (D957). Additum est carminum corpori a Tobia Haslinger. Fecit versus Ioannes Gabriel Seidl. Verba abs te Latine reddita stropha carminis tertia continentur.*
_______________________
* Dort schaut sie zum Fenster heimlich hinein,
Belauscht ihren Blick und Schritt,
Gibt meine Grüße scherzend ab
Und nimmt die ihren mit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13485
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 19. Jul 2018, 13:52

Perfecte, spectatissime amice, omnia explicasti. gratulor! :-D nonne in hoc opere Schubertiano primum (I.) et ultimum(XIV.) carmen teneritate inter cetera excellent? nonne utrumque est carmen vere Schubertianum? et rivulus ille et columba haec internuntia quid significant nisi desiderium amoris?

nomen habet desiderii: nonne est bene nota
vobis omnibus haec nuntia fidi animi?

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De quodam naturae miraculo

Beitragvon consus » Do 19. Jul 2018, 22:45

Amicis suis sal.
Hoc aenigma non est de arbore, sed de stirpe quadam Asiana: Ingens eius bulbus unum solum agit folium. Cuius pediculus, qui instar habet arboris decem fere pedes altae, quasi ramulis ita terminatur ut fallax tecti frondei species efficiatur. Loca quae stirpi circumiacent plena sunt foetoris cuius gravitate animalia malefici generis depelluntur.
Quae stirps?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13485
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Jul 2018, 00:30

Est stirps sane mira, optime Conse, quam nobis investigandam dedisti. mirum et nomen ipsum: Amorphophallus Titanum (Theodisce: Titanwurz) vocatur propter quandam partis virilis similitudinem... :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor, gratulor...

Beitragvon consus » Fr 20. Jul 2018, 09:00

Sphinx Rhenana a doctissimo Oedipode Austriaco ex alto solio in profundam abyssum detrusa est. Nescit prorsus quando ex hoc casu funesto possit emergere…
:stretch:

----------------------------------------------------------------------------------------------
Illa stirps, ut recte dicis, Tiberis, Amorphophallus titanum appellatur. Cur autem scribitur „titanum“? Nonne –phallus vocabulum masculini est generis? Duobus ego modis rem puto explicari posse:
titanum
aut
adiectivum* est quamquam non congruit cum phalli genere; Helmut Genaust in libro qui inscribitur „Etymologisches Wörterbuch der botanischen Pflanzennamen“ (Hamburg 2012, p. 13):
Die Kongruenzregel gilt … nicht für solche Adjektive, die aus früheren Substantiven (besonders Gattungstaxa oder vorlinnäischen Benennungen) transponiert worden sind … (Ilex) aquifolium, … (Campanula) medium …

aut
genetivus pluralis est nominis Titanis: Titanum. Nonne verbum hoc modo interpretati difficultati medemur? Cf. Prunus avium = Vogelkirsche.

Tu ea de re quid sentis, amice?
___________________________
* Nonne potius „Titanium“?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13485
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Jul 2018, 15:07

consus hat geschrieben:aut genetivus pluralis est nominis Titanis: Titanum. Nonne verbum hoc modo interpretati difficultati medemur? Cf. Prunus avium = Vogelkirsche.

haec explicatio mihi quoque probatur. nam adiectivum "Titanus,-a,-um" , quod sciam, nusquam invenitur. nulla mihi quidem nota sunt adiectiva ad Titanes vel Titanos pertinentia nisi Titaniacus vel Titanis vel Titanius. Haec etiam apud Georgem nostrum legimus. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Jul 2018, 23:32

Amicis aenigmatophilis sal.


Quaedam Austriae pars quondam a colonis appellata est, qui media aetate e Bavaria immigraverant.
De origine nominis vere insoliti etiamnunc disputatur…

quae pars Austriae?
nomen ab Illis colonis derivatum ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 23. Jul 2018, 22:45

Consus Tiberi amico suo doctissimo s. d. p.
Quamvis timeam ne falsum responsum mihi sit ignominiae, facere non possum quin hoc scribam:
Aenigmate perlecto nescio qua de causa mihi in mentem venit clarissimi illius saec. X documenti in quo vulgare vocabulum scriptum legimus Ostarrichi: „regione vulgari vocabulo Ostarrichi … in loco Niuuanhova dicto“ (Theodisce: Region um Neuhofen an der Ybbs).
Noli erranti mihi irasci!
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13485
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 23. Jul 2018, 23:28

Tiberis Conso suo s.d.p.

Nescio an parum dilucide rem expresserim. :oops: denuo igitur verbis scilicet paulum mutatis id, quod in aenigmate solvendo imprimis est respiciendum, proponam:
aenigma est de parte vel provincia quadam Austriae, quae aliquamdiu nomen suum traxit a colonis Bavaricis, antequam nomen cepit hodiernum.
quamobrem erras, mi amice, si de Ostarrichi cogitas, quod nomen quidem non ab Illis colonis derivatum esse constat.
;-) :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mi 25. Jul 2018, 10:41

Carnuntumne a quo Carintia?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 331
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 25. Jul 2018, 13:16

Longe abes a re soluta, optime Exinterator. :sad: nonne Carnuntum est oppidum ad Danubium situm? sed profecto agitur de provincia (!) Austriaca, cuius nomen pristinum quaeritur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 27. Jul 2018, 14:03

solutio restat. sodalium turba
tacente Sphinx adesse cogitur vobis.
en: saeculo vicesimo breve id nomen
quod invenire vos oportet, accepit
pars illa, quae Austriae novis data est rebus.
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9770
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 3 Gäste