aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 10. Dez 2018, 16:08

Zythophilus noster certe explicabit cervisiam panem et nostram esse et edi posse:
https://www.google.de/search?source=hp& ... vM38NXPyJk
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 10. Dez 2018, 17:01

Etiam bit(s) non quaesivi, sed non procul estis, quia in rebus hodiernum ad laborem pertinentibus versamini.

Ludus plerumque non est ludus ludi iocique causa.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 11. Dez 2018, 01:05

:hmmm:

Antequam maxima desperatione affectus hastam abiciam, scribere ausim "keyboard", qua voce tres res significantur:
Una res … tabula qua ad sonos generandos utimur
Secunda res … placenta illius tabulae instar cocta :lol:
Tertia res … tabula qua ad scribendas litterarum et numerorum notas utimur

:help:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 11. Dez 2018, 15:11

Res musica non quaeritur.
Quaesitae res minores sunt, saepius sunt plures.
Et fortasse etiam rei "keyboard" insunt.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 11. Dez 2018, 16:01

O di immortales! Quantae molis est aenigma solvere tuum! Nunc cogitandum mihi esse censeo de chips, id est de tesserulis lusoriis, de assulis solani tuberosi, de bracteolis electronicis. Voce chip enuntiata dico "Ave atque vale!"
:lol: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 11. Dez 2018, 20:32

Ita est! :lol: :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma librarium

Beitragvon consus » Do 13. Dez 2018, 13:42

Consus amicis suis litteratissimis sal.
His tandem diebus tempus mihi sumpsi ad legendum librum ingentem. Est opus plus D paginarum distributum in quattuor capita quae ex principiorum generibus nominata sunt. Excellit scriptor admirabili verborum ubertate et artificiosa sane compositione eorum et structura. Ne aenigmate supra modum torqueamini: Ecce operis initium a me e Theodisco in Latinum, mediocriter scilicet, conversum:
Caeruleum chalybis colorem reddentes leviterque fluctuantes, agitatae leni vento adverso qui vix sensibus percipi poterat, undae maris Hadriani imperatoriae classi occurrerant ...
Quis liber? Quis scriptor?
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Dez 2018, 16:12

Tiberis Conso, amico suo litteratissimo, s.p.d.

verbis tuis lectis primo cogitabam de classe Austriaca vel de bello mundano primo, sed re diligentius investigata incidi in librum illum sane ingentem lectuque difficilem, quem Hermannus Broch de morte Vergilii scripsit.. :
Stahlblau und leicht, bewegt von einem leisen, kaum
merklichen Gegenwind, waren die Wellen des Adriatischen Meeres
dem kaiserlichen Geschwader entgegengeströmt…

aperte fateor me illud opus nondum legisse. :oops:

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Sa 15. Dez 2018, 22:30

Valde gaudeo, mi doctissime amice, quod aenigma feliciter solvisti. Gratulor tibi. :klatsch:
Cum illum librum legerem, eodem modo affectus sum quo vir qui montem Everest sine oxygenio ascendit :lol: ; tantus erat labor ut non multum abesset quin animo deficerem. Cave illud opus immoderatum quo legendo animus confunditur!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 18. Dez 2018, 16:26

Atrox illa fuit caedes, qua Marte furente
saltibus in Scythicis tot periere homines.
Carmen composuit praeclarus triste poeta
ut caedis memores inde forent homines.
Namque quis ignorat scelus hoc tacuisse potentes,
cuius nec titulus nec monumentum aderat?
Deinde modos fecit modulator carmine motus
insolitisque sonis grande creavit opus.


locus caedis ?
quis poeta?
quis modulator? quod opus?
Zuletzt geändert von Tiberis am Di 18. Dez 2018, 21:57, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????

Beitragvon consus » Di 18. Dez 2018, 17:56

Consus Tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. p. d.
Politissimo carmine tuo lecto hoc tibi responsum audeo reddere:
Locus caedis: Babij Jar (Mulierum Fauces vel Fossa) prope Chioviam Ucrainae caput situs.
Poeta: Eugenius Jewtuschenko
Modulator: Demetrius Schostakowitsch
Opus: Sinfonia XIII (b-minor), op. CXIII.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 18. Dez 2018, 21:49

Tiberis Conso amico doctissimo s.p.d.

Est, ut scripsisti. Stupenda celeritate hoc quoque aenigma solvisti. Gratulor! :klatsch:
consus hat geschrieben:Politissimo carmine

o laudem immeritam! qua adductus cum versus meos denuo perlegerem, in vitium incidi horribile : scripsi in versu quarto "ne quis inoblitus..esset" :oops: , quasi poeta voluisset rem oblivione obrui. sed locum corruptum quam primum potero corrigam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 18. Dez 2018, 23:52

Toto canorum versuum tuorum ordine delectatus, mi Tiberis, continuo intellexi quid in animo habuisses: Num cum symphoniae cantu in odeo aures nostrae permulcentur, vitioso uno sono unius musici tota voluptas minuitur? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » So 23. Dez 2018, 19:13

Ecce aenigma geographicum:

Terras de caelo cisrhenanas contuens
In urbe quadam rectagonum conspicis.
Viae vocantur „valla“, quae circumdant aream.
Est unicuique vallo nomen inditum
Caeli ex regione, quae confinis est ei.
Septemtriones unum vallum nominant;
Meridies sed alteri nomen dedit;
Ad occidentem vallum spectat tertium;
Et quarto solis ortus conspectus placet.


Quae urbs?

:stretch:
Zuletzt geändert von consus am Mo 24. Dez 2018, 13:23, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 23. Dez 2018, 19:59

Fortasse quaeris urbem abs te olim Cornicum Campum vocatam, mi Conse doctissime? :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste