aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » So 23. Dez 2018, 20:23

Ita est ut scribis! :lol: Gratulor :klatsch: .
Ecce situs rectagoni anno MDCCCV a Tranchot depictus: https://www.krefeld.de/c1257cbd001fc61b/files/hkur_krefeld_1842.jpg/$file/hkur_krefeld_1842.jpg?openelement
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 25. Dez 2018, 21:25

Confiteri debeo me ante nonnullos annos eam urbem saepius visitasse libros aliasque res antiquas in foro Sproedentalensi emendi causa. 8)

Nunc novum:

Quaeritur oppidum, prope quod dux audax itemque miser vitam amisit. Nomen oppidi etiam praenomen femininum est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 28. Dez 2018, 08:57

Praenomen femininum quidem rarum--> TROJA, nisi fallor. ;-)
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Dez 2018, 12:21

Nonne ad Troiam multi duces ceciderunt? :wink:
Et "Troy" exempli gratia saepius praenomen masculinum est ... Femina nomine Troia mihi nota non est.
Inter alias etiam tribus actricibus praenomen erat vel est.
Sed - vae! - unius maritus, alterius pater, tertiae vox sua hominibus notiores sunt.
Dux autem audacia sua notus nominatusque erat.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

?

Beitragvon consus » Fr 28. Dez 2018, 14:48

Consus Christophoro sal.
Anno MCDLXXVII pugna ad Nancium commissa Carolus Audax dux Brabantiae vulnere mortifero affectus est. Quamobrem Nancy puto nomen esse oppidi de quo tuum est aenigma. Et ante oculos mihi obversatur imprimis Nancy Reagon actrix.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Dez 2018, 16:23

Ita est, mi Conse. :klatsch:


Feminae sunt: Nancy, coniunx praesidis Ronaldi Reagan; Nancy, filia Francii Sinatra cantoris; Nancy, vox Bartholomaeii Simpson.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Ecce novum...

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 14:26

Amicis suis spectatissimis sal.
Excelsis Austriae Alpibus incitatus sum ad proponendum hoc aenigma quod non modo ad geographiam, sed etiam ad litteras pertinet:

Suave mihi est nomen: flumen breve sum rapidumque.
Hoc etiam nomen ficta puellula habet.

Quod flumen?
Quae puellula? In qua narratione de ea auditur?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 29. Dez 2018, 15:02

Estne quaerendum in Alpibus, care Conse?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Dez 2018, 15:45

Salve conse, est flumen in Alpibus Italiae nomine NEVA, et de puella eiusdem nominis in narratione Neva auditur.
https://www.ebay.de/p/Neva-von-Sara-Gra ... 1902790019
https://de.wikipedia.org/wiki/Neva
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 17:46

:hmmm: Accepi quidem abs te, optime Medice, responsum haud absurdum, sed prorsus nego me Alpibus Austriacis (!!) induci potuisse ut de illo torrente et de illa narratione cogitarem. Aenigma plane est Austriacum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Dez 2018, 18:41

Per Alpes Austriacas vagatus inveni flumen Sanna et puellam huius nominis in narratione Bergkristall

https://de.wikipedia.org/wiki/Sanna_(Inn)
https://de.wikipedia.org/wiki/Bergkristall_(Stifter)
Zuletzt geändert von medicus am Sa 29. Dez 2018, 20:01, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 19:06

Bene respondisti, mi medice. Gratulor.
:thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 30. Dez 2018, 12:53

Salvete collegae doctissimi,
aenigma novum etiam est de Alpibus. Quaeritur nomen montis, quod et viros quosdam et aliqua animalia significat et in tectis inveniri potest.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Dez 2018, 14:44

medicus hat geschrieben: nomen montis, quod et viros quosdam et aliqua animalia significat et in tectis inveniri potest.


:?
obscurum est, quod scribis, optime medice.
num nomen montis in tectis (scil. domorum ?) inveniri potest??
plurane animalia eo nomine significantur an unum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 30. Dez 2018, 15:10

Tiberis hat geschrieben:obscurum est, quod scribis

Aenigmata hoc in foro saepe quidem obscura sunt.
Ille mons in Helvetia situs est et saepe cum duobus aliis montibus nominatur.
Nomen illius montis pars tectorum domorum saepe invenitur.
Plura animalia eo nomine significantur ( avis, papilio et cervus quidam)
Viri illius nominis sine feminis vivere utuntur.
Nunc aenigma facile solutu esse puto. :D
Zuletzt geändert von medicus am So 30. Dez 2018, 19:51, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste