aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 16. Feb 2019, 01:08

hoc aenigma nullam quidem tibi, amice doctissime, difficultatem exhibiturum esse mihi persuasum erat. nihilo minus tibi de solutione perfecta gratulor. :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10824
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 16. Feb 2019, 08:50

Salvete collegae in rebus sanctis doctissimi,
Tiberis scipsit: "Desideratum habebis filium" Licetne Papis filium desiderare? In Wikipedia lego duos viros somnium idem habuisse. :help:

https://de.wikipedia.org/wiki/Unsere_Li ... vom_Schnee
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5404
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 16. Feb 2019, 11:05

Oro te legas, optime medice, verba*, quibus Ferdinandus Gregorovius originem basilicae S. Mariae Maioris illustrat. Maria Dei genetrix Ioannem patricium divitem allocuta esse dicitur*.
___________________________
* "Ein reicher Patrizier Johannes..."
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14086
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 16. Feb 2019, 11:23

Salve conse optime, verbis Ferdinandi Gregorovii lectis nihil inveni de filio desiderato et perturbatio mea crescit in horas. Quem virum Tiberis filium desideravisse putat? :book:
Numquam adhuc errorem Tiberis legi. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5404
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 16. Feb 2019, 11:44

salve, optime medice!

vide, quaeso, quid de ea re sub titulo "Madonna della neve" apud Vikipediam Italicam legatur:
Nel IV secolo, sotto il pontificato di papa Liberio, un nobile e ricco patrizio romano di nome Giovanni insieme alla sua nobile moglie, non avendo figli decisero di offrire i propri beni alla Santa Vergine per la costruzione di una chiesa a lei dedicata. La Madonna apprezzò il loro desiderio e apparve in sogno ai coniugi la notte fra il 4 e il 5 agosto, indicando con un miracolo il luogo dove sarebbe sorta la chiesa. La mattina seguente i coniugi romani si recarono dal papa per raccontare il sogno fatto da entrambi: poiché anche il papa aveva fatto lo stesso sogno, si recarono sul posto indicato, il Colle Esquilino, che fu trovato coperto di neve in piena estate. Il pontefice tracciò il perimetro della nuova chiesa seguendo la superficie del terreno innevato e fece costruire l'edificio sacro a spese dei nobili coniugi.

Questa tradizione non è confermata da alcun documento; la chiesa fu detta Liberiana, mentre dal popolo fu chiamata anche ad Nives (della Neve).[

:book:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10824
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma monumentarium

Beitragvon consus » Sa 16. Feb 2019, 13:27

Amicis suis illustrissimis sal.

In frontem magnifici monumenti inserta est ianua lignea. Aulaeum ex iaspide factum, quo ianua tegi solet, aditus aperiendi causa ad tempus tollitur a pennatis corporis mortui ossibus ex aere inaurato expressis. Praeterea monumentum quinque signis marmoreis ornatum est.

Quod monumentum?

A quo artifice institutum est?

Quae signa marmorea?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14086
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 16. Feb 2019, 13:47

Salve Tiberi,
me paenitet linguae Italicae non peritum esse. Id, quod scire volo, est, an papa etiam de filio desiderato somniaverit. :roll:
Tu scribis in aenigmate :"sacram mihi domum loco si struxeris". Sed ille Johannes sacram domum non struxit, sed papam adiit struendi causa.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5404
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 16. Feb 2019, 17:11

Cave, o medice, statera auraria pendas unumquodque fabulae fictae verbum!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14086
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 16. Feb 2019, 17:50

Est natura mea omnia statera auraria pendere, veniam peto :wink:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5404
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 16. Feb 2019, 18:07

medicus hat geschrieben:Tu scribis in aenigmate :"sacram mihi domum loco si struxeris". Sed ille Johannes sacram domum non struxit, sed papam adiit struendi causa.


ne papa quidem basilicam quasi sua manu struxit, sed architecti vel operarii, qui eam struere iussi sunt. :D
nonne "struere" plerumque idem est ac " alqm struere iubere" vel "causam struendi praestare" ?
non est dubium, quin Ioannes ille ut vir locupletissimus magnam rei familiaris partem in ea basilica aedificanda collocaverit:
un nobile e ricco patrizio romano di nome Giovanni insieme alla sua nobile moglie, non avendo figli decisero di offrire i propri beni alla Santa Vergine per la costruzione di una chiesa a lei dedicata.
id est:
Ioannes, patricius Romanus nobilis divesque, et uxor eius nobilis, cum filios non haberent, statuerunt bona sua Sanctae Virgini offerre, ut ecclesia ei dedicata construeretur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10824
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 16. Feb 2019, 19:01

Gratias vobis ago, amicis doctissimis. Perturbatio mea soluta ist. Wikipedia Germanica me perturbavit scribens Papam Liberium idem somnium habuisse . Ergo putavi et illum filium desideravisse. :cry:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5404
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 16. Feb 2019, 20:37

Tiberis hat geschrieben: un nobile e ricco patrizio romano di nome Giovanni insieme alla sua nobile moglie, non avendo figli decisero di offrire i propri beni alla Santa Vergine per la costruzione di una chiesa a lei dedicata.
id est:
Ioannes, patricius Romanus nobilis divesque, et uxor eius nobilis, cum filios non haberent, statuerunt bona sua Sanctae Virgini offerre, ut ecclesia ei dedicata construeretur.


Eo in foro etiam lingua Italica disci potest! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

(Aenigma monumentarium)

Beitragvon consus » So 17. Feb 2019, 12:34

Ne aenigmate meo monumentario supra modum vexemini, amici spectatissimi, hoc velim addere:
Scribere me oportebat: "Maneamus in Urbe! In frontem magnifici monumenti ..."
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14086
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 19. Feb 2019, 00:19

O Conse, Conse…
Aenigma tuum dilucide aperuit, quanta afflictus caecitate adhuc urbem pererravissem. :oops:
quotiens basilicam Sancti Petri visi! nec tamen memineram monumenti abs te quaesiti, quod ibi conspicitur: est quidem monumentum sepulcrale Alexandri VII. pont. max. a Ioanne Laurentio Bernini, artifice suae aetatis ingeniosissimo, factum.
Sunt praeter papam quattuor signa marmorea , quae virtutes pontificum reddere dicuntur: Caritas, Veritas, Prudentia, Iustitia.

https://www.flickr.com/photos/heinz-rolfes/130066840
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10824
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 19. Feb 2019, 15:07

Gratulor tibi, optime amice, de monumento Berniniano feliciter investigato. (Per monumenti ianuam non intratur, ut forsitan primo aspectu videatur, in ipsam cameram sepulcralem, sed transitur cum ad scalas quibus in tholum ascenditur, tum in Plateam Sanctae Martae (Piazza S. Marta): mira sane res!).
…quanta afflictus caecitate adhuc urbem pererravissem
Me quoque adhuc Urbis quam multa latent monumenta!
Dic mihi: Quis nostrum cuncta videre potest?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14086
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste

cron