aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Di 18. Dez 2018, 23:52

Toto canorum versuum tuorum ordine delectatus, mi Tiberis, continuo intellexi quid in animo habuisses: Num cum symphoniae cantu in odeo aures nostrae permulcentur, vitioso uno sono unius musici tota voluptas minuitur? :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » So 23. Dez 2018, 19:13

Ecce aenigma geographicum:

Terras de caelo cisrhenanas contuens
In urbe quadam rectagonum conspicis.
Viae vocantur „valla“, quae circumdant aream.
Est unicuique vallo nomen inditum
Caeli ex regione, quae confinis est ei.
Septemtriones unum vallum nominant;
Meridies sed alteri nomen dedit;
Ad occidentem vallum spectat tertium;
Et quarto solis ortus conspectus placet.


Quae urbs?

:stretch:
Zuletzt geändert von consus am Mo 24. Dez 2018, 13:23, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 23. Dez 2018, 19:59

Fortasse quaeris urbem abs te olim Cornicum Campum vocatam, mi Conse doctissime? :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2715
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » So 23. Dez 2018, 20:23

Ita est ut scribis! :lol: Gratulor :klatsch: .
Ecce situs rectagoni anno MDCCCV a Tranchot depictus: https://www.krefeld.de/c1257cbd001fc61b/files/hkur_krefeld_1842.jpg/$file/hkur_krefeld_1842.jpg?openelement
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 25. Dez 2018, 21:25

Confiteri debeo me ante nonnullos annos eam urbem saepius visitasse libros aliasque res antiquas in foro Sproedentalensi emendi causa. 8)

Nunc novum:

Quaeritur oppidum, prope quod dux audax itemque miser vitam amisit. Nomen oppidi etiam praenomen femininum est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2715
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 28. Dez 2018, 08:57

Praenomen femininum quidem rarum--> TROJA, nisi fallor. ;-)
medicus
Senator
 
Beiträge: 4224
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Dez 2018, 12:21

Nonne ad Troiam multi duces ceciderunt? :wink:
Et "Troy" exempli gratia saepius praenomen masculinum est ... Femina nomine Troia mihi nota non est.
Inter alias etiam tribus actricibus praenomen erat vel est.
Sed - vae! - unius maritus, alterius pater, tertiae vox sua hominibus notiores sunt.
Dux autem audacia sua notus nominatusque erat.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2715
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

?

Beitragvon consus » Fr 28. Dez 2018, 14:48

Consus Christophoro sal.
Anno MCDLXXVII pugna ad Nancium commissa Carolus Audax dux Brabantiae vulnere mortifero affectus est. Quamobrem Nancy puto nomen esse oppidi de quo tuum est aenigma. Et ante oculos mihi obversatur imprimis Nancy Reagon actrix.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 28. Dez 2018, 16:23

Ita est, mi Conse. :klatsch:


Feminae sunt: Nancy, coniunx praesidis Ronaldi Reagan; Nancy, filia Francii Sinatra cantoris; Nancy, vox Bartholomaeii Simpson.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2715
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Ecce novum...

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 14:26

Amicis suis spectatissimis sal.
Excelsis Austriae Alpibus incitatus sum ad proponendum hoc aenigma quod non modo ad geographiam, sed etiam ad litteras pertinet:

Suave mihi est nomen: flumen breve sum rapidumque.
Hoc etiam nomen ficta puellula habet.

Quod flumen?
Quae puellula? In qua narratione de ea auditur?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 29. Dez 2018, 15:02

Estne quaerendum in Alpibus, care Conse?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2715
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Dez 2018, 15:45

Salve conse, est flumen in Alpibus Italiae nomine NEVA, et de puella eiusdem nominis in narratione Neva auditur.
https://www.ebay.de/p/Neva-von-Sara-Gra ... 1902790019
https://de.wikipedia.org/wiki/Neva
medicus
Senator
 
Beiträge: 4224
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 17:46

:hmmm: Accepi quidem abs te, optime Medice, responsum haud absurdum, sed prorsus nego me Alpibus Austriacis (!!) induci potuisse ut de illo torrente et de illa narratione cogitarem. Aenigma plane est Austriacum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Dez 2018, 18:41

Per Alpes Austriacas vagatus inveni flumen Sanna et puellam huius nominis in narratione Bergkristall

https://de.wikipedia.org/wiki/Sanna_(Inn)
https://de.wikipedia.org/wiki/Bergkristall_(Stifter)
Zuletzt geändert von medicus am Sa 29. Dez 2018, 20:01, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Senator
 
Beiträge: 4224
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 29. Dez 2018, 19:06

Bene respondisti, mi medice. Gratulor.
:thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13717
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste