aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 12. Mär 2019, 15:44

Tiberis hat geschrieben:Tiberis Conso suo sal.

consus hat geschrieben:Huic naturae vitio nomen datum est artificiosum

:idea:
nunc demum intellego, cur tam diu in hoc aenigmate solvendo erraverim. nam nomen bestiolae - scilicet frustra - quaerebam, non vitii... :roll:


Vae. Etiam ego putavi animal ipsum vitium esse. Et legi "vocalibus" pro "vocabulis"! :roll:
Nunc tandem birotam nasi vitare nequeo. :-o :shock:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mi 13. Mär 2019, 17:09

Gaudeo quod Tiberis noster illud vocabulum investigavit. :klatsch: (Quaerendum mihi videtur utrum *gynandromorphismo etiam homines affligantur necne.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 13. Mär 2019, 18:40

consus hat geschrieben: (Quaerendum mihi videtur utrum *gynandromorphismo etiam homines affligantur necne.)

Homines non affliguntur. :D
https://de.wikipedia.org/wiki/Gynander
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5229
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Mär 2019, 02:08

Tiberis amicis litteratissimis sal.

Conclave non relinquit auctor, cum die
natali iter facit suo mirabile.
sic rebus in domesticis cognoscimus
terras remotas atque gentes abditas.


nomen auctoris vel scriptoris?
inscriptio libri ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 14. Mär 2019, 10:23

Consus Tiberi amico suo litteratissimo s. p. d.
Oro te benevole accipias responsum meum:
nomen auctoris vel scriptoris? Carolus Marcus Gauß (Karl-Markus Gauß), scriptor Iuvavensis.
inscriptio libri ? De miro itinere per conclave meum ("Abenteuerliche Reise durch mein Zimmer").
Nondum legi hunc librum recentem.
:eek:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Mär 2019, 15:47

Conso suo s.d.p.
Et scriptorem et librum eius invenisti. gratulor ! :-D
consus hat geschrieben:Nondum legi hunc librum recentem.

quem ne me quidem adhuc legisse fateor. :D :oops: sed ab amica quadam invitatus propediem scriptorem ipse audiam ex libro suo novissimo recitantem. ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Mär 2019, 11:13

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... sed ab amica quadam invitatus propediem scriptorem ipse audiam ...
Invitavitne te ipsa Agnes Altziebler moderatrix Graecium in celeberrimam Domum Litterarum? :lol:
(Vehementer doleo quod caput Styriae tam procul abest a patria mea...)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 15. Mär 2019, 12:52

consus hat geschrieben: in celeberrimam Domum Litterarum

Adhuc nescivi Graecium Styriae caput litterarum esse. Et de Domino Carolo, quem iuvenis saepe audivi, mense proximo legetur. :book:

http://www.literaturhaus-graz.at/programm/
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5229
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Fr 15. Mär 2019, 15:11

Amicis suis arti musicae deditissimis sal.
Hoc aenigma de miro est dramate melico saec. XX facto: in actu eius tertio studiosos artis musicae discere videmus alterum drama melicum quod fine caret; cuius actum postremum "in Dei manu" esse ibique semper fore audimus.
Inscriptio dramatis melici?
Quis modos fecit? (Scitote eum anno MCMXXVIII, id est XXX annis ante quam illud drama primum daretur, fato concessisse.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 19. Mär 2019, 16:11

Tiberis Sphingi Rhenanae s.p.d.

Neminem fere nostrum hoc drama melicum investigaturum fuisse opinor, nisi indiciis benevolenter additis nos non mediocriter adiuvisses. nam aperte fateor opus illud mihi plane ignotum esse. tamen retis auxilio haec inveni:
inscriptio dramatis melici: Osud (i.e. fatum)
quis modos fecit : Leos Janacek

:eek:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 19. Mär 2019, 21:11

Sphinx cisrhenana Oedipodi Styrico s. d. p.
Gratulor tibi de aenigmate prospere soluto :D . - De dramate illo melico ego quoque non ante cognovi quam ab homine artis musicae perito quasi in transitu doctus sum. Cum iam inde ab initio timerem ne amici aenigmate plus aequo vexarentur, quaedam indicia addenda esse censebam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 20. Mär 2019, 13:56

Ecce novum:


Materiam esse putes taurino sanguine tinctam :
pallida ibi vestigia percipies elephanti.
Nomen ducit ab urbe suum res haec Asiana,
multas quam decorare domos ego opinor apud nos.


Quae res?
quae urbs Asiana ?

:chefren:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Di 26. Mär 2019, 11:48

Intermissione feliciter superata…:

Pallida nunc facies mihi facta est, Sphinx reverenda:
Nescio quid scribam; mens mea luce caret.
Lignum tam culto tinctum tu carmine celas?
Signa pedum barri quid sibi, quaeso, volunt?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 26. Mär 2019, 14:37

Non vero est ea res umquam calcata elephanto:
ornamenta animos beluam ad hanc revocant.
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???

Beitragvon consus » Di 26. Mär 2019, 18:23

Disticho tuo lecto, mi Tiberis, - nescio quomodo - in mentem mihi venit tapete quod in urbe Tabriz fieri solet, sed diffido huic cogitationi ...
:)
Zuletzt geändert von consus am Di 26. Mär 2019, 20:57, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste

cron