aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 26. Mär 2019, 19:35

consus hat geschrieben:in urbe Tabriz


quamquam non procul es solutione,
erras. sanguine num Tabrizianum
taurino esse putes tapete tinctum ?
nec vestigia barri in hoc videbis.
urbem quaerere noli Iranianam !


:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 26. Mär 2019, 21:18

Verbis tuis denuo perpensis, mi amice, scribere audeo te cogitare de rubris tapetibus quae Bucharae texi solent. Instructa esse legi quibusdam ornamentis quae cum elephanti vestigiis comparari liceat.
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 26. Mär 2019, 22:22

res feliciter nunc tibi reperta est.
gratulor tibi, mi sagax amice!
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma aeneum

Beitragvon consus » So 31. Mär 2019, 15:05

Consus amicis suis spectatissimis sal.
Media in urbe, in quam propediem iter faciam, duae res ingentes ex aere ductae omnium oculos in se convertunt: Altera facta est ut sono sancto et admirabili hominum aures repleret, altera ut tela mortifera in hostium ordines ignis vi emitteret; quarum quidem neutra id quod artifex voluerat consecuta est: Altera, cum flatura confecta metallum refrigeraretur, ex parte corrupta est; latet causa cur altera numquam in usum venerit.
Quae urbs? Quae res?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 31. Mär 2019, 21:51

Tiberis Conso Moscoviam iter facturo s.d.p.

Moscoviae utraque res conspicitur: et tormentum bellicum ingens, quod tormentum Caesaris appellatur, et campana Caesaris, quae dicitur:


Bild

https://de.rbth.com/geschichte/79424-zarenglocke-moskauer-kreml
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 1. Apr 2019, 10:41

Arcem Moscoviae Tiberis percurrit amicus
Omnia perlustrans mente oculisque suis.

:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 4. Apr 2019, 21:38

Amicis aenigmatophilis sal.

Quaeritur oppidulum, belloque liquoreque notum:
Longa via est illic et ab ilice saepta virenti.
Quondam ex arboribus iuvenes pendere videres.
Signa scelus memorant illis infixa crucesque.


nomen oppidi ?
nomen viae ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ubinam gentium...?

Beitragvon consus » So 7. Apr 2019, 19:00

Ubinam gentium, optime Tiberis, situm est illud oppidulum? Nescio qua de causa suspicor modicam hanc urbem in Italia esse investigandam.
:nixweiss:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 7. Apr 2019, 20:18

nescioqua de causa, mi sagacissime amice, recte suspicaris... :-o :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 7. Apr 2019, 20:57

Nos omnes te,Tiberis, intellegentem existimatorem Italiae esse scimus. Ea de causa haec effodi:

nomen oppidi=Bassano del Grappa
nomina viarum=Viale Venezia,Strada Valsugana et viale Martiri

https://www.gedenkorte-europa.eu/content/list/463/
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5229
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 7. Apr 2019, 23:32

Gratulor tibi, optime medice, de oppido et via (vel viis) féliciter investigatis ! :klatsch:
summo quidem iure tria viarum nomina indicasti; sed mihi praecipue Via Martyrum (Viale die Martiri) ante oculos obversata est, ut quae ipso nomine suo scelus illud in memoriam revocaret.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 8. Apr 2019, 08:21

Ecce novum aenigma:
Erat olim homo quidam, de quo scriptum est:"...et extensis manibus coepit volare" Sed denuo in terram cecidit. Non erant quidem Daedalus et Icarus.

Qui homo?
Qua in urbe?
:book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5229
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 8. Apr 2019, 09:33

Consus medico sodali suo doctissimo sal.
Nescio an tibi ante oculos obversetur Simon Magus, qui Romae "extensis manibus coronatus lauro coepit volare"?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 8. Apr 2019, 09:48

Gratulor,conse doctissime,
ille vir ante oculos Neronis, postquam ascendit in turrim lignaum, coepit volare, sed denuo in Viam Sacram cecidit Romae. :roll:
Zuletzt geändert von medicus am Mo 8. Apr 2019, 17:56, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5229
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Aenigma ad imagunculam pertinens

Beitragvon consus » Mo 8. Apr 2019, 17:50

Artis amatoribus sal.
Ecce imaguncula* saec. XVI in Germania facta: Nudus vir aetate provectus instar quadrupedis non ita magni per humum repit. Eminet autem et magnitudine corporis et formositate femina quae humi iacens nudum nobis tergum spectandum proponit; cuius caput infans manu tenera tangit.
Titulus imagunculae?
Nomen artificis? Quam fabulam anticlericalem illustravit?
_____________________
* Lata est III fere digitos, longa IV fere digitos.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste