aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Mi 10. Apr 2019, 10:25

Ne de solvendo aenigmate desperetis, optimi amici, hoc modo vobis velim adesse:
Artifex auream illius viri per humum repentis buccam exprimere aut noluit aut non potuit. :idea: Constat Noribergae eum blasphemiae accusatum esse.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 10. Apr 2019, 20:19

Tiberis Conso amico suo spectatissimo s.d.p.

nisi erro, chalcographia a Ioanne Sebaldo Beham facta abs te quaeritur, quae "paenitentia S.Chrysostomi" inscripta est. quam imagunculam mihi plane ignotam fuisse fateor. in qua quid sit anticlericale, dicere nequeo... :oops:
Bild
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Do 11. Apr 2019, 11:54

Aenigma abs te optime solutum est. Gratulor tibi, mi amice. :D
Nonne artifex clericorum dignitati imagine viri sancti per humum repentis illusit? Sanctum (!) Ioannem Chrysostomum instar nudi quadrupedis non modo Beham, sed etiam Dürer et Cranach maior expresserunt. Qui artifices anticlericalem consuetudinem aetatis, qua Lutherus disciplinam Christianam restituendam esse censebat, retinuisse dicuntur*.
_________________________________________________________________________
* Cf. etiam: Lexicon Iconographiae Christianae (LCI), Romae, Friburgae, Basileae, Vindobonae MCMLXXIV, vol. VII, col. C seq.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 11. Apr 2019, 14:24

Ecce novum:

Poeta quidam in carmine narravit de origine alterius carminis, quod hostibus féliciter victis ab uno ex militibus compositum est


.

quis poeta?
inscriptio carminis?
qui miles?
quis modos fecit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 11. Apr 2019, 18:20

Consus Tiberi amico suo artis musicae peritissimo s. d. p.
Timeo quidem ne errore captus sim, neque tamen mihi temperare possum quominus hoc scribam:
poeta: Ferdinandus Freiligrath;
inscriptio carminis: „Prinz Eugen, der edle Ritter“;
miles: tubicen equitum Austriacorum qui in statione positi sunt (str. III, IV);
modos fecit Carolus Loewe, op. 92.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 12. Apr 2019, 00:25

et carmen ipsum a te repertum est et modos
qui fecerat. tibi merenti gratulor! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10753
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Fr 12. Apr 2019, 11:51

Ecce aenigma brevissimum:
In urbe graviter afflicta symphonia cecinit quam etiam milites hostium urbem tum circumsedentes audisse dicuntur.
Quis vestrum, amici doctissimi, rem enodabit?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2019, 13:12

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8991
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor

Beitragvon consus » Fr 12. Apr 2019, 15:45

Valde gaudeo, optime Marce03, quod non modo aenigma solvisti, sed etiam aenigmatophilis nobis te denuo adiunxisti. :D
Quod ad Demetrium Demetrii filium Schostakowitsch pertinet, iuvat legere Iuliani Barnes librum qui inscribitur De turba temporis (Angl.: The Noise of Time, Theod.: Der Lärm der Zeit).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Fr 12. Apr 2019, 16:15

consus hat geschrieben:Consus medico sodali suo doctissimo sal.
Nescio an tibi ante oculos obversetur Simon Magus, qui Romae "extensis manibus coronatus lauro coepit volare"?

Non modo lauro coronatus volare coepisse, verum etiam S. Pauli orationibus cohibitus humi decidisse fertur, eiusque corpus in quattuor partes casu fractum esse, atque ubi hae inventae sunt, ibi ecclesias esse aedificatas. Inscriptio quaedam Tusculi posita haec fere narrat.
Zuletzt geändert von Exinterator am Fr 12. Apr 2019, 16:22, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 12. Apr 2019, 16:22

Gratias tibi ago, doctissime amice, nam quaecumque ad Italiam et praecipue ad Urbem pertinent mihi gratissima sunt. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 12. Apr 2019, 16:24

Hoc in casu aenigma perfacile erat solutu/googletu:

https://www.google.de/search?ei=u5uwXKL ... AqbDm65efw

Hoc aenigma propono novum:

Omnia olim dissolutum iri constat. Inter quae quidem sunt particulae exiguae.
Sunt, qui reperire velint, quando earum ultimae dilapsae fuerint.
Quas particulas dico?
Ubi terrarum experimenta opifera fiunt?
Quod elementum observatur ad illud temporis spatium indagandum et definiendum?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8991
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

?????

Beitragvon consus » Sa 13. Apr 2019, 11:37

Consus Marco03 s. p. d.
Verbis tuis lectis recordatus sum de aenigmate quod priore anno a. d. III Kal. Dec. nobis proposuisti. Forsitan tibi ante oculos id obversetur quod in Speculo ephemeride scriptum legimus.
Quae particulae: quarks
Experimenta opifera fiunt in officina Helvetica ubi minimae rerum particulae accelerantur (CERN).
Higgs boson puto esse elementum quod observatur ad illud temporis spatium dilabendi indagandum.
Oro te ignoscas ineptis meis verbis: non sum physicus.
:oops: :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 13. Apr 2019, 12:47

Doleo,quod de illa particula non agitur.
Particula, quam quaero, "multo" maior est et illa quarks, quae vocantur, continet.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8991
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 14. Apr 2019, 09:59

marcus03 scripsit / hat geschrieben:Particula, quam quaero, "multo" maior est et illa quarks, quae vocantur, continet.

:hmmm: Quamquam magna in me est inscitia, tamen verbis tuis perpensis licere mihi puto dicere illi particulae quam quaeris nomen esse baryon. Iterum autem per errorem lapso mihi hasta abicienda erit.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14043
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste

cron