aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

(Aenigma monumentarium)

Beitragvon consus » So 17. Feb 2019, 12:34

Ne aenigmate meo monumentario supra modum vexemini, amici spectatissimi, hoc velim addere:
Scribere me oportebat: "Maneamus in Urbe! In frontem magnifici monumenti ..."
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 19. Feb 2019, 00:19

O Conse, Conse…
Aenigma tuum dilucide aperuit, quanta afflictus caecitate adhuc urbem pererravissem. :oops:
quotiens basilicam Sancti Petri visi! nec tamen memineram monumenti abs te quaesiti, quod ibi conspicitur: est quidem monumentum sepulcrale Alexandri VII. pont. max. a Ioanne Laurentio Bernini, artifice suae aetatis ingeniosissimo, factum.
Sunt praeter papam quattuor signa marmorea , quae virtutes pontificum reddere dicuntur: Caritas, Veritas, Prudentia, Iustitia.

https://www.flickr.com/photos/heinz-rolfes/130066840
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 19. Feb 2019, 15:07

Gratulor tibi, optime amice, de monumento Berniniano feliciter investigato. (Per monumenti ianuam non intratur, ut forsitan primo aspectu videatur, in ipsam cameram sepulcralem, sed transitur cum ad scalas quibus in tholum ascenditur, tum in Plateam Sanctae Martae (Piazza S. Marta): mira sane res!).
…quanta afflictus caecitate adhuc urbem pererravissem
Me quoque adhuc Urbis quam multa latent monumenta!
Dic mihi: Quis nostrum cuncta videre potest?

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon Exinterator » Fr 22. Feb 2019, 13:11

Dic mihi: Quis nostrum cuncta videre potest?

:stretch:

quandoquidem adeo Romam diligere videmini, vos certiores facio prima quaque die dominica cuiusque mensis universa paene musaea et monumenta ibi existentia gratis invisi posse
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 348
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 23. Feb 2019, 01:17

Ecce aenigma ferriviarium:

Ferriviae ex cursu vector rem conspiciebat,
a qua ferriviae tramina nomen habent.
Nostris temporibus mutato evanuit illa
res oculis cursu : facta via est brevior.


quae res?
nomen traminis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 25. Feb 2019, 12:33

Consus Tiberi excellentissimo amico suo ferriviario sal.

Rem reor Austriacam quaeri nisi fallor, amice,
Sed quae sit, nondum cernere mente queo.

:(
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 25. Feb 2019, 13:49

consus hat geschrieben:Rem reor Austriacam quaeri

Doleo, quod falsa adduceris opinione, mi amice. ferrivia, quam quaero, in Austria non invenitur, quamquam non procul abest a finibus nostris…
ceterum rem quaesitam tibi notissimam esse persuasum habeo. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mi 27. Feb 2019, 13:16

fortasse aenigma est de tramine "pedolino" ita dicto a modo quo tramen tamquam pendulum ante et retrorsum oscillat ne viatores ob nimiam velocitatem nausea afficiantur.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 348
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 27. Feb 2019, 13:55

etiam tu in errore versaris, optime Exinterator. nam nemo fere est, qui, cum eo tramine (scil.Pendolino) iter fecerit, pendulum conspexerit. accedit, ut in pluribus terris societates ferriviariae Illis traminibus utantur, cum in aenigmate meo una et certa ferrivia (vel iter ferriviarium) quaeratur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 27. Feb 2019, 18:26

Numerare et perscrutari haec omnia tramina non possum et hastam abieci. :x
https://de.wikipedia.org/wiki/Liste_ben ... eutschland
medicus
Senator
 
Beiträge: 4278
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 27. Feb 2019, 18:59

medicus hat geschrieben:Numerare et perscrutari haec omnia tramina non possum et hastam abieci. :x
https://de.wikipedia.org/wiki/Liste_ben ... eutschland


Et fortasse etiam in Helvetia vel Italia vel Slovenia quaerendum est ;-) .
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2742
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 27. Feb 2019, 20:04

Christophorus hat geschrieben:Et fortasse etiam in Helvetia vel Italia vel Slovenia quaerendum est .


fortasse 8)

sed utcumque se habet res, hoc vobiscum cogitemini oportet:
ferriviae, quam quaero, tanta est notitia, ut homines e remotissimis terris illuc conveniant, qui eo tramine iter faciant... :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

???????????????????

Beitragvon consus » Mi 27. Feb 2019, 23:03

Capitis dolore affectus, o Sphinx versutissima, facere non possum quin hoc – inepte scilicet :shock: et absurde – scribam (ignosce quaeso):
Nonne ferriviae traminibus nomen impositum est ex via ferrata per quam rotae currunt? Et is qui tali tramine vehitur binas orbitas ferreas conspicere solet. Nostris autem temporibus tramen rapidissimum inventum est quod rotis viaque ferrata caret et sola vi magnetica levatum per viam calce arena glariisque munitam summa celeritate movetur. Cui nomen in Germania tributum est Transrapido.
:? :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 28. Feb 2019, 00:28

eheu! non ego credidi aenigma meum tam difficile tamque obscurum esse, ut spes solutionis tabesceret veluti glacies in calore solis. :wink:
quamobrem pauca mihi addenda esse videntur:
1) res, a qua tramina appellantur, non ad ferriviam pertinet, sed ad loca prope ferriviam sita.
2) via ferrata XXXVII abhinc annis paulo brevior facta est: ita accidit, ut illa res a vectoribus non iam conspiceretur.
3) quin etiam si in orbita priore ires, nostris temporibus eam rem non iam cerneres...
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 28. Feb 2019, 12:23

Consus Tiberi amico suo spectatissimo s. p. d.
Verbis tuis novissimis denuo me incitasti ut omnes fere res ferriviarias quarum adhuc habeo scientiam animo perlustrarem. Cum de anno MCMLXXXII clementer abs te commemorato cogitarem, in mentem mihi venit via ferrata Helvetica quae in regione cui imminet mons Furca munita erat. Montis autem Furcae baside sive fundamento perfosso illo anno via ferrata quae Uri pagum cum Wallis pago coniungit brevior facta est.
Vale.
:eek:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste