aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 28. Feb 2019, 13:59

Gratulor tibi, mi amice, de ferrivia féliciter investigata! :-D
tamen restat, ut nomen traminis Indices ac rei, quae ex ferrivia non iam conspicitur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 28. Feb 2019, 15:04

Iusto me iure mones, mi amice, ut id quod neglexi addam:
Nomen traminis veteris: Furka-Dampf-Bahn; qua ferrivia utenti tibi conspicere licet ingentem, sed paulatim deficientem molem glaciatam, quae a flumine Rhodano nominata est.
Nomen traminis quod per novam viam breviorem currit: Furka-Oberalp-Bahn, hoc tempore coniuncta cum Matterhorn-Gotthard-Bahn; ex hac ferrivia illa moles glaciata non iam conspicitur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 28. Feb 2019, 15:39

Molem quidem glaciatam, ex qua Rhodanus effluit, ut rem a me quaesitam nunc aperuisti. bene! sed in nomine traminis erras. num "Furka-Oberalp-Bahn" nomen trahit a mole illa glaciata? eo nomine ferrivia vel potius societas ferriviaria appellatur; tramina autem , quae quaero, non solum ad eam societatem pertinent... :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 28. Feb 2019, 16:28

:hmmm: Quantae mihi difficultates superandae sunt priusquam hoc aenigma iucundissimum perfecte solvam! :lol:
Quid igitur? Nescio an de celeberrimo illo cogites tramine quod vocatur Glacier Express?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 1. Mär 2019, 00:48

ad exitum venit diutinus labor.
nunc est solutum aenigma perfectissime.
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma nominale

Beitragvon consus » Fr 1. Mär 2019, 17:48

Consus amicis suis sagacissimis sal.

Anno MCMLXIII cum per Europam meridianam iter facerem, saepe sedi in carruca LX fere pedes longa. Quae in quadam Europae meridianae regione plurimos annos in usu erat et propter conspicuum structurae genus insolitum sane ibi accepit nomen, quo audito in memoriam – mirum in modum! :eek: - reducta mihi tum erat antiquissima urbs in Aegypto sita. Quam describens in Iliadis IX Homerus vocabulo utitur quod in nostrae aetatis linguam Europae meridianae conversum idem significat ac nomen illius carrucae.

Cuius urbis mentionem facit Homerus? Quo vocabulo Graeco eam describit? (Utere modo litteris Latinis; scriptum enim legimus apud Ammianum Marcellinum.)

Quo vocabulo carruca in illius regionis Europae meridianae lingua appellatur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Honigdachs » Fr 1. Mär 2019, 22:34

Honigdachs Conso peritissimo s d p!

num hanc carrucam in animo habuisti?

Bild

Homerus in eo Iliadis libro, de quo mentionem fecisti, Thebas in Aegypto sitas "hekatompyloys" esse descripsit (spero me vocabulum Graecum recte declinasse). haec carruca, cuius imaginem inserui, eodem modo Italice "Centoporte" appellatur.
Honigdachs
Quaestor
 
Beiträge: 65
Registriert: Di 8. Nov 2016, 17:39

Beitragvon consus » Sa 2. Mär 2019, 10:41

Consus Mellivorae novo sodali sagacissimo s. d. p.
Forum aenigmatis ingressum te plurimum salvere iubeo gaudeoque quod mirum illius carrucae ferriviariae nomen repperisti*. Homine docto dignum dedisti responsum. Gratulor. Nunc ordo te noster vocat: Ecce Tiberis nostri verba: „quicumque autem aenigma solverit, ipse novum proponito** !“, idque intra VII dies. Vale.
__________________________________________
* Apud Ammianum Marcellinum (17, 4, 2; ed. Seyfarth) scriptum legimus: „hecatonpylos Thebas“.
** Correxi a Tiberi rogatus; cf. http://www.latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=18&t=22595
Zuletzt geändert von consus am Sa 2. Mär 2019, 11:58, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 2. Mär 2019, 11:31

consus hat geschrieben:proposito

vel potius : proponito ! :wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Honigdachs » Sa 2. Mär 2019, 17:34

Mellivora eruditissimis sodalibus salutem dicit plurimam!

quandam partem e cuiusdam (semi?-)illustris hominis vita sumpsi et versibus hexametris vertere conatus sum:

quis sum? me genuit curvis sinuosa Mosella;
doctrix Saxonia est; mihi munera prima Viriles
mandavere Aedes; ad Agrippae deinde profectus
urbem construxi currus, quos pelleret ignis.

denique nos, o sors, Cygnea ad tecta tulisti!
curribus hic geminis ita feci nomina: primo
imposui titulos proprios, quos ipse gerebam.
non iterum licuit - caperet quid nomen at alter,
altercabamur frustra, pluresque per horas
desperabamus, subito "et" puer "altera" dixit
"pars! quidni inde trahis titulum? sic diceris ipse!"

- cuius vitam imitari conatus sum?
- quarum urbium mentionem feci?
- quos currus (seu nomina curruum) descripsi?

scilicet gugulare fas est!
Zuletzt geändert von Honigdachs am So 3. Mär 2019, 00:22, insgesamt 1-mal geändert.
Honigdachs
Quaestor
 
Beiträge: 65
Registriert: Di 8. Nov 2016, 17:39

????

Beitragvon consus » Sa 2. Mär 2019, 22:47

Consus Mellivorae viro eruditissimo s. d. p.
Verbis tuis lectis hoc - rete scilicet adiutus - investigavi:
Imitatus es vitam Augusti Horch.
Apparent hae in aenigmate urbes: (natus in pago Winningen) > Mittweida (urbs in Saxonia sita) > Mannheim > Colonia Agrippinensis > Cygnea (Zwickau).
Descripsisti autocineta quibus primum nomen impositum est Horch, deinde Audi.
Aenigmate tuo delectatum me esse scito!
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Honigdachs » So 3. Mär 2019, 01:40

quid dicam? celerrime nomen repperisti, remque acu tetigisti! gaudeo, quod aenigma meum tibi erat gaudio!

ut quasdam res explicem: Augustus Horch anno MCMIX ex sua ipsius societate expulsus eodem anno novam societatem condidit.
leges autem vetuerunt, ne haec societas iterum nomine "Horch" uteretur, qua de causa novum nomen inveniendum erat.
filius cuiusdam socii, cum muneribus scholasticis deditus illam clarissimam sententiam Romanam "audiatur et altera pars" legisset, proposuit vocabulum Germanicum "Horch!" Latine vertere. inde novum nomen "Audi!".

anno XXXII "Horch" et "Audi" cum duobus aliis in societate "Auto Union" unitae sunt, cuius ex insignibus ei quattuor anuli veniunt qui etiam hodie in autocinetis inveniri possunt.

Auto Union post bellum se in Bavariam contulit, cum Cygneae in officinis relictis ea notissima vehicula Lunaria producerentur, quae "Trabantes" appellabantur.

eadem igitur sunt "Audi" et "Trabant" origine!
Honigdachs
Quaestor
 
Beiträge: 65
Registriert: Di 8. Nov 2016, 17:39

Aenigma funebre

Beitragvon consus » Mo 4. Mär 2019, 10:42

Amicis suis honestissimis sal.

Aenigma heri vobis propositum emendavi et indiciis quibusdam insertis facilius, ut spero, feci. Oro vos haec nunc perpendatis verba:

Pulchra femina fuit et hilara; nomen gentile accepisse videtur a carrulo. Aetate florens saec. XV in Italia mortem obiit. Nunc capite in duobus cervicalibus collocato et corpore veste elegantissima tecto aeterno somno eam oppressam videmus requiescere. Bestiola ad pedes iacens uxorem eam fidelem fuisse testificatur. Etiamnunc homines feminam venustissimam admirati "St! Dormit" solent dicere.

Nomen feminae?
Ubi eam videmus?
Quae bestiola?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 4. Mär 2019, 17:30

Tiberis Conso, amico artis Italicae peritissimo, s.d.p.

verbis tuis aliquantillum mutatis rem primo obscuram auxilio et retis et uxoris fidelis :D solvere potui:
nomen feminae: Ilaria del Carretto
ubi eam videmus? > Lucae, in ecclesia cathedrali Sancti Martini
quae bestiola? > canis

https://www.bing.com/images/search?view=detailV2&id=2B61011CD4B44CAF6ED00AA462DF8E1EC90E91A9&thid=OIP.0-H_yWaVdLyCDY2hVhpRfgHaE8&mediaurl=https%3A%2F%2Fupload.wikimedia.org%2Fwikipedia%2Fcommons%2F8%2F8e%2FLucca_SanMartino_MonumentoFunebreIlariaDelCarretto.jpg&exph=600&expw=900&q=ilaria+del+carretto&selectedindex=2&ajaxhist=0&vt=0&eim=0,1,2,3,6

Tamen miror, quod primo scripsisti nomen illius gentile a "loco caricibus pleno" esse deductum. qua re adductus frustra quaerebam prata, paludes aliaque loca, in quibus illae herbae reperiuntur... :? :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 4. Mär 2019, 19:12

Fortasse consus de testudine caretta caretta cogitabat. Sed illa non in locis caricibus plenis latet. :roll:
https://de.wikipedia.org/wiki/Unechte_K ... kr%C3%B6te
medicus
Senator
 
Beiträge: 4284
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste

cron