aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Mo 4. Mär 2019, 22:40

Consus Tiberi amico suo illustrissimo s. d. p.
Gratulor tibi uxorique tuae doctissimae :klatsch: :klatsch: de aenigmate in totum soluto. Quod ad originem nominis gentilis „Carretto“ attinet, me errasse fateor, quod vocabulum carretto (duplici R nota neglecta :oops: ) ductum esse arbitrabar a carecto, id est a loco caricibus pleno, sed re retractata in mentem mihi venit vocabulo Italico carretto idem significari ac voce Latina carruli. Noti sunt imprimis carruli Siculi versicolores (Italice: carretti siciliani variopinti).
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Mo 4. Mär 2019, 23:20

medicus scripsit / hat geschrieben:Fortasse consus de testudine caretta caretta cogitabat. ...

Qua de causa, optime medice, errassem, Tiberi nostro explicavi.
Contuere modo insigne gentis del Carretto, et intelleges nomen carretto coniunctum esse cum verbo Latino carri (carruli).

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 5. Mär 2019, 17:06

Dicta musicorum faceta interdum iuvat legere.. :-D

ecce:

Clavicymbalista quidam cum coram imperatore caneret sonosque lenissimos summa arte efficeret, ille magna voce cum quodam ex suis colloqui coepit.
Quamobrem musicus statim canere desiit. Imperatore de intermissione mirato “principe loquente”, inquit, “ceteros silere oportet.”

nomen clavicymbalistae?
nomen imperatoris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10447
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 5. Mär 2019, 18:01

Consus Tiberi amico artis musicae peritissimo s. d. p.
Fieri non potest quin hoc tibi modo ad interrogata respondeam:
Nomen clavicymbalistae videtur fuisse Franciscus Liszt, qui anno MDCCCXLII iter fecerat in urbem Petropolim. Imperator tum fuit Nicolaus I "totius Russiae imperator". (Quod opus Liszt coram imperatore cecinit?)
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 6. Mär 2019, 01:19

Gratulor tibi, amice spectatissime, de clavicymbalista tam brevi tempore investigato! :klatsch:
Opus autem, in quo canendo Liszt interpellatus erat, me ignorare fateor. Ne in vita quidem Lisztiana, quae mihi ad manum est*, quicquam de ea re invenitur. ceterum dubito, num Liszt, quem saepissime quasi ex improviso modulatum esse constat, in canendo indicem operum secutus sit.
:stretch:

*Oliver Hilmes: Liszt. Biographie eines Superstars. München Siedler 2011
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10447
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma biologicum

Beitragvon consus » Mi 6. Mär 2019, 12:26

Amicis rerum naturae peritis sal.
Nuper monstruosae imaginem conspexi bestiolae. Cuius corpus cum contuerer, non intellexi cuius sexus esset. Huic naturae vitio nomen datum est artificiosum quod ex tribus vocabulis Graecis compositum est.
Quod nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mi 6. Mär 2019, 14:40

Salve Conse!
Utrum in mari an in terra vivit?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 355
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Aenigma biologicum

Beitragvon consus » Mi 6. Mär 2019, 16:57

Consus Exinteratori sal.
Parvum terrestre est animal insectum. Cuius corpus per longitidinem divisum videtur esse in partem masculam et in partem femineam :idea: .
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Aenigma biologicum

Beitragvon consus » Di 12. Mär 2019, 10:56

Doleo, amici excellentissimi, quod aenigmate plus aequo vexari videamini. Quamobrem ecce verbum Graecum, in quo decem desunt litterarum notae:

GY..ND..MO......US

:suche:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 12. Mär 2019, 12:59

Tiberis Conso suo sal.

consus hat geschrieben:Huic naturae vitio nomen datum est artificiosum

:idea:
nunc demum intellego, cur tam diu in hoc aenigmate solvendo erraverim. nam nomen bestiolae - scilicet frustra - quaerebam, non vitii... :roll:
sed notas tuas ubi vidi, ilico in mentem mihi venerunt vocabula Graeca γυνη et ανηρ, ex quibus addita forma (μορφη) hoc verbum artificiosum componitur: Gynandromorphismus

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10447
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 12. Mär 2019, 14:11

Salve conse, vidistine hanc imaginem?
https://de.wikipedia.org/wiki/Gynander# ... euling.jpg
Zuletzt geändert von medicus am Di 12. Mär 2019, 19:40, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4632
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 12. Mär 2019, 15:44

Tiberis hat geschrieben:Tiberis Conso suo sal.

consus hat geschrieben:Huic naturae vitio nomen datum est artificiosum

:idea:
nunc demum intellego, cur tam diu in hoc aenigmate solvendo erraverim. nam nomen bestiolae - scilicet frustra - quaerebam, non vitii... :roll:


Vae. Etiam ego putavi animal ipsum vitium esse. Et legi "vocalibus" pro "vocabulis"! :roll:
Nunc tandem birotam nasi vitare nequeo. :-o :shock:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2805
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mi 13. Mär 2019, 17:09

Gaudeo quod Tiberis noster illud vocabulum investigavit. :klatsch: (Quaerendum mihi videtur utrum *gynandromorphismo etiam homines affligantur necne.)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 13. Mär 2019, 18:40

consus hat geschrieben: (Quaerendum mihi videtur utrum *gynandromorphismo etiam homines affligantur necne.)

Homines non affliguntur. :D
https://de.wikipedia.org/wiki/Gynander
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4632
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Mär 2019, 02:08

Tiberis amicis litteratissimis sal.

Conclave non relinquit auctor, cum die
natali iter facit suo mirabile.
sic rebus in domesticis cognoscimus
terras remotas atque gentes abditas.


nomen auctoris vel scriptoris?
inscriptio libri ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10447
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 3 Gäste