aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Gratulor

Beitragvon consus » Mo 27. Mai 2019, 22:48

Valde gaudeo, optime Christophore, quod versus meos perfecte interpretatus in circulum aenigmatistarum revertisti.
:klatsch: :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 28. Mai 2019, 20:44

Aenigmatophilus semper eram et omnia aenigmata antecedentia animadvertebam, sed difficiliora erant. :(

Confiteor nunc mihi hanc paginam magno auxilio fuisse. :oops:

https://de.wikipedia.org/wiki/Liste_bekannter_Hunde
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 28. Mai 2019, 22:07

Nunc aenigma historicum:

Quaeritur femina primum amata, deinde accusata, tum decapitata, denique coronata.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 29. Mai 2019, 15:48

qui potest fieri, ut aliquis, postquam decollatus est, coronetur? :? num verba tua ita sunt intellegenda, ut femina quaesita quasi post mortem in statum reginae redacta sit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Mi 29. Mai 2019, 16:55

Nonne, amici, Christophorus de quadam cogitat femina, quae post crudelem mortem martyrii corona, id est consecratione vel -ut verbo ecclesiastico utar- canonizatione honorata est... :roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 29. Mai 2019, 17:18

Mors certe crudelis erat, sed non est femina sancta vel beata.

Et non ab eodem accusata et decapitata est, qui eam amaverat et etiam post mortem eius tantopere amavit, ut eam coronari iuberet.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 30. Mai 2019, 10:01

Consus Christophoro Sphingis crudelissimae aemulo s. p. d.
Denuo post opimum prandium :lol: rete pervagatus feminam investigavi iniqua sane fortuna laesam cui nomen erat Agnes Castrensis (id est Lusitane Inês de Castro). Hoc modo arcana tua verba revelari posse spero.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 30. Mai 2019, 12:55

Ita est, optime Conse! Gratulor! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma plane Italicum

Beitragvon consus » Fr 31. Mai 2019, 10:45

Oro vos, amici doctissimi, investigetis nomen quod
non modo quondam adiutori sive famulo clarissimi pictoris Itali datum esse dicitur,
sed etiam in lingua Italica terram vel regionem media in Europa sitam significat.

Mihi persuasum est Fornarinam, venustissimam illam pictoris amicam, si etiamnunc inter vivos numeraretur, libenter vobis auxilio venturam fuisse. :lol:
Quod nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon consus » Di 4. Jun 2019, 09:33

Ut novo vos indicio adiuvem, hoc velim addere:
Scribere potui "Mihi persuasum est Fornarinam sive Margaritam Luti ... vobis auxilio venturam fuisse".
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 4. Jun 2019, 12:02

Noli credere, mi amice, me aenigma tuum omnino neglexisse; immo non nihil temporis iam insumpsi in hac re cogitanda. sed nimis rari reperiuntur Raffaelis famuli, ex quibus nullum adhuc inveni, cuius nomen ad regionem medioeuropaeam pertineret. :sad: tamen novissimo tuo indicio adducor, ne temere hastam abiciam. ergo: exspecta paulisper! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 4. Jun 2019, 14:01

Tiberis scripsit / hat geschrieben:Noli credere... me aenigma tuum omnino neglexisse...

Etiam Sphinx interdum eget consolatione. :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 4. Jun 2019, 14:07

Solutio est: Baviera. :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Di 4. Jun 2019, 15:47

Consus Christophoro et Tiberi amicis suis spectatissimis sal.
Est nomen Italicum ‚Baviera‘*. Gratulor tibi, mi Christophore, de hoc nomine feliciter invento, sed pro certo scio Tiberim quoque nostrum, nisi abs te celeritate superatus esset, aenigma rite soluturum fuisse.
:klatsch:
___________________________________________________________________________
* Cf. verba Georgii Vasari: „... un numero di stampe, le quali Rafaello donò poi al Baviera suo garzone, ch'aveva cura d'una sua donna, la quale Rafaello amò sino alla morte e di quella fece un ritratto bellissimo che pareva viva viva…“
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 6. Jun 2019, 09:05

Sit ita! :D

Nunc aenigma, quod iterum partim ad coronandum pertinet.

Quaeruntur primo duae urbes: Sedes coronatoris et locus coronationis.

His diebus homo vehiculo celeri inter ambas urbes vehens utitur via latissima (sed tamen saepe angusta :lol: ). Vehiculum suum idem nomen habere potest atque via.

Dicite, quaeso, tandem etiam nomen viae atque vehiculi.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2743
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste