aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

????

Beitragvon consus » Fr 7. Jun 2019, 09:23

Ut initium aenigmatis solvendi faciam, mi Christophore, hoc modo ad interrogata tibi ausim respondere:
Quod sciam, nostris temporibus nemo alius coronatoris munere fungi videtur nisi archiepiscopus cuius sedes oppidum est Durovernum Cantiacorum.
Locum ipsius coronationis constat esse urbem Londinium.
Durovernum et Londinium inter se coniuncta sunt via latissima quae vocatur M2.
Est etiam validissimum vehiculum et celerrimum cui nomen datum est BMW M2.
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13819
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 7. Jun 2019, 11:47

Haec solutio paene melior est quam a me cogitata!

M2 autem, si credunt Wikipediae, non eos locos coniungit,sed via nomine A2, cuius M2 pars esse videtur.

https://de.wikipedia.org/wiki/M2_motorway

Aliam coronationem in mente habui, quae adhuc non iam exstat. Sed id scribere debui. :oops:
Et aliam terram non tam remotam ut ista insula.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2762
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 7. Jun 2019, 15:37

Nomen viae atque vehiculi est A4. Est via inter Aquas Granni et Coloniam Claudiae ubi Christophorus autoraeda Audi A4 vehi solet.
medicus
Senator
 
Beiträge: 4411
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 7. Jun 2019, 17:47

Christophorus A4, et viam et vehiculum, non amat. :D
Sed solutionem invenisti, Medice! Gratulor! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2762
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 7. Jun 2019, 19:40

Salvete aenigmatophili prudentissimi, hodie legi de quodam viro, qui olim cecidit de caelo et in quattuor partes fractus est.
Quod est nomen huius viri?

P.S. Evenit Nerone vivo!
medicus
Senator
 
Beiträge: 4411
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 9. Jun 2019, 15:03

nullum inveni, qui Nerone vivo de caelo deciderit, nisi Simonem magum, cuius conatus volandi coram imperatore ad irritum cecidisse fertur. sed corpus eius "in quattuor partes fractum" esse nusquam legi... :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10251
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 9. Jun 2019, 15:43

Aenigma quidem optime solvisti, Tiberis :klatsch: Hic legas de corpore fracto:


https://books.google.de/books?id=dyf7CQ ... es&f=false

"Tunc Nero imperavisse dicitur corpus Simonis diligenter tribus dies custodiri, putans eum resurgere tertia die." :roll:
http://webpages.ursinus.edu/jlionarons/ ... ellus.html
medicus
Senator
 
Beiträge: 4411
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 10. Jun 2019, 01:40

Bestia quaeratur, nobis quae vivit in ipsis:
Vidit eam nemo; constat adesse tamen.
At monstri statuam Germanica in urbe videmus.
Heu quam difficile est hoc superare animal!


quae bestia?
qua in urbe statua conspicitur?
quis eam fecit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10251
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 10. Jun 2019, 05:45

quae bestia? canis innatus/insitus, qui appellatur suinus

qua in urbe statua conspicitur? Bonna

quis eam fecit? Jens Galschiøt

https://de.wikipedia.org/wiki/Innerer_S ... d_Bonn.jpg
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 10. Jun 2019, 13:03

Gratulor tibi, mi Marce, de aenigmate soluto. in tanta respondendi celeritate nonne coniectare licebit canem illum suinum tibi quoque notissimum esse? :D
marcus03 hat geschrieben:05:45

hoc tempore matutino quominus e lecto surgam, canis meus suinus me impedire solet :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10251
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 10. Jun 2019, 13:23

Zitat:"Beitrag von Tiberis » So 2. Jun 2019, 00:47 "
Et qui canis te impedire solet hoc tempore lectulum petere ?:sleep:
Zuletzt geändert von medicus am Mo 10. Jun 2019, 17:26, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Senator
 
Beiträge: 4411
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 10. Jun 2019, 15:36

marcus03 hat geschrieben:quae bestia? canis innatus/insitus, qui appellatur suinus

qua in urbe statua conspicitur? Bonna

quis eam fecit? Jens Galschiøt

https://de.wikipedia.org/wiki/Innerer_S ... d_Bonn.jpg



Multo magis mihi illa statue sus quam canis esse videtur. :?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2762
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 10. Jun 2019, 19:05

Aenigma propono vobis novum:

Quaeritur terminus technicus. Qui exprimit verba inania, quae homines moveant, recta aut/et gravia esse videantur. Tamen eorum argumentum probari non licet. Saepe adhibentur ad homines seducendos aut conciliandos.
Ille terminus a philosopho Austriaco introductus est, qui In Styria professus est. Ante annos fere XV
mortuus est.

Quem terminum, quem philosophum dico?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mo 10. Jun 2019, 20:24

Equidem puto, optime Marce, te cogitare de Theodisco vocabulo "Leerformel", quod fictum est ab Ernesto Topitsch*.
___________________________________________________________________________
* Ernst Topitsch: Über Leerformeln. Zur Pragmatik d. Sprachgebrauches in Philosophie u. politischer Theorie. In: Ernst Topitsch (Hg.): Probleme d. Wissenschaftstheorie... Wien 1960.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13819
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 11. Jun 2019, 06:35

Rem acu tetigisti, conse optime. :klatsch:
Mihi persuasi te id aenigma facillime solvere potuisse.

Ille Ernestus et philologus erat, qui dissertationem de Thukydide composuit.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7579
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste