aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Jun 2019, 13:22

ad Consum:

ne, quaecumque viatores fallunt, simulacra
quaesieris, sic rem solvere non poteris.
quid sibi "papa" velit, debes tecum reputare!
mentis cui satis est, utere mente tua! :D


obiter: natura poli = caelum . recte coniectavisti :)
Zuletzt geändert von Tiberis am So 30. Jun 2019, 18:54, insgesamt 2-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Jun 2019, 13:34

Christophorus hat geschrieben:In mentem mihi venerunt luces polares

etiam tu in errore versaris, mi Christophore. nonne illud lumen (quod Aurora borealis vel australis dicitur) noctu praecipue conspicitur? at ego scripsi "per iuga aprica" :!:
sed res est geographica, de qua agitur. ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 30. Jun 2019, 16:52

Fortasse quaeritur rupes monacharum?

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... felsen.jpg

:nixweiss: :hairy:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Jun 2019, 18:50

Christophorus hat geschrieben:quaeritur rupes monacharum?

minime. cogita, quaeso, me scripsisse "innumeros" (!), quod ad saxa illa vix pertinet.
fateor quidem istam "rupem monachorum " mihi adhuc ignotam fuisse…

sed, ut mitis videar :D , hoc addo: res quaesita non in Europa reperitur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 30. Jun 2019, 19:31

Verbis tuis benigne adiutus, optime Tiberis, aenigma dico esse de monte qui Mount Everest vocatur. Nonne innumeri homines pravissimo gloriae studio adducti hoc tempore illum montem ascendentes tanto sibimet ipsis impedimento sunt ut vix eundi facultas concedatur? Quod ad papam pertinet, forsitan cogites de Francisco p.p.m.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Jun 2019, 23:17

eheu! vehementer doleo, mi amice, quod iterum errore duceris. :sad: minime quaesivi viatores agmine longo in summum montem ascendentes: quo crimine eos papa non poterit absolvere? num "natura poli" eos solvere poterit? non veros igitur homines quaerere oportebit... :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 1. Jul 2019, 15:41

Clemens Sphinx hodie est, quae iterum succurrat amicis:
res quaesita locis conspicitur variis.

:chefren: :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????

Beitragvon consus » Di 2. Jul 2019, 13:02

Consus Tiberi suo s. d. p.
Clementer quidem nos adiuvisti, neque tamen multum abest quin ad desperationem perveniam. Antequam autem fugae me mandem, quasi ultima audeo:
iuga aprica] Fortasse de iis iugis cogitas quae sita sunt in regione montuosa quae vocatur Himalaya.
procul fortasse putaveris ire miro habitu innumeros insolitoque homines] Puto esse versicoloria vexilla precatoria longissimis funiculis annexa quae vento exposita nobis procul spectantibus videntur similia esse viatorum.
natura poli solvere] Nonne vexilla paulatim tempestate solvuntur?
Timeo ne haec quae scripsi sane mira, ne dicam monstruosa :? tibi esse videantur.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 2. Jul 2019, 14:21

consus hat geschrieben:vexilla precatoria


denuo erras, mi amice. :sad: nonne ii, qui ea vexilla funiculis affigunt, Buddham sequuntur? at ego scripsi papam (!) eos vel potius eas figuras, quae procul intuentibus hominum similes esse videntur, absolvere nequire, scilicet ea de causa, quod homines non sunt.
Longe igitur aliter res se habet.
tamen, ne temere hastam abicias/ abiciatis, hoc unum indicium facio:
quaere/quaerite in America Australi !
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 2. Jul 2019, 17:40

:hmmm: Hasta nondum abiecta, mi amice, restat ut abs te quaeram num cogites de Gelu qui dicitur Paenitentium (Hispanice Hielo de los Penitentes). Cuius gelus formae hominum similes sunt paenitentiam agentium qui demissis capitibus corporibusque inclinatis absolvi se posse sperant, neque vero papa est qui absolutionem dare possit, sed nulla alia re nisi ablatione, cuius causa est "natura poli", id est temperatio caeli, deminuuntur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:GRATVLOR

Beitragvon Tiberis » Di 2. Jul 2019, 19:29

Conso suo sal.

Numquam dubitavi, mi spectatissime amice, quin hanc quoque rem soluturus esses, quam quidem non modo solvisti, sed omni ex parte perfectissiume explicasti. gratulor!! :klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mi 3. Jul 2019, 18:02

Amicis suis sal.

Est lacus in terris fagis circumdatus altis,
Quem volucres raro transvolitare vides.
Lympha lacus immota iacet somnoque sepulta,
Ast stagnum interdum res inopina movet;
Nam quocumque loco terrae fit motus in orbe,
Ingens e stagno fons salit alta petens.

Quis scriptor exeunte saec. XIX hunc lacum memorat?
Quo in libro?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 3. Jul 2019, 19:00

Conso amico suo litteratissimo s.d.p.


illum nonne lacum memorat Fontane poeta?
"Der Stechlin": titulo hoc fabula notior est.


:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 3. Jul 2019, 23:02

Responso celeri, Tiberis, iaculans quasi fulmen,
Sphingem vicisti: gratulor ecce tibi.

:thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 5. Jul 2019, 23:42

Ecce aenigma musicum "clavicymbali amantibus delectationi" :D

Quaeritur opus musicum vel potius, ut compositor ipse dixit, "exercitatio clavicymbalistica, amantibus eius delectationi composita". Totum opus in partes XXXII divisum est; quarum et prima et ultima pars in XXXII ictus divisa est.

quod opus?
nomen compositoris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste