aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 20. Sep 2019, 11:27

Salve Tiberi optime! Nemo nisi consus noster hoc aenigma solvere potest. Ergo maneamus dum
domum revertatur. :roll:
medicus
Senator
 
Beiträge: 4421
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Sep 2019, 13:20

medicus hat geschrieben:Nemo nisi consus noster hoc aenigma solvere potest.


sit ita, o medice. tamen miror rem tantam vobis exhibere difficultatem. nonne aenigma cogitando tantum solvi poterit?
si enim perpenderitis altitudines, quibus tempore aequinoctiali sol conspicitur et a polo (sive septemtrionali sive australi) et a circulo aequinoctiali, non iam difficile erit ex altitudine solis gradum latitudinis urbis quaesitae coniectare. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10259
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 20. Sep 2019, 15:21

Paucos esse nisi peritos puto, qui illos gradus recte intellegant.. Quae notiones quidem saepe audiuntur, sed pauci sunt, qui de iis cogitent aut uti possint.
Res mihi nimis geometrica videtur.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7592
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 20. Sep 2019, 17:21

Ita est. Adhuc solum "stationem ferriviae" intellego. :lol: Fortasse machina gugulatoria nobis auxilium ferre potest? 8)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2766
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Sep 2019, 19:15

marcus03 hat geschrieben:Paucos esse nisi peritos puto, qui illos gradus recte intellegant

pro Minerva ! miror temet ipsum , virum rerum naturalium peritissimum, id dixisse-
sed Sphinx Styriaca mitem vult se praestare:
si tu, o Marce, tempore aequinoctiali (i.e. XII.Kal.Apr. vel VIII.Kal. Oct.) loco quodam in circulo aequinoctiali sito meridie versaris, sol habet altitudinem XC graduum, quia supra verticem tuum fulget.
ex quo sequitur, ut angulus, ex quo sol ibi conspicitur, totidem graduum est.
qua re cogitata nonne perfacile est coniectare gradum latitudinis, ex quo solem ex angulo XXXVIII graduum (eodem scilicet tempore) conspicimus ?
Zuletzt geändert von Tiberis am Sa 21. Sep 2019, 11:58, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10259
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 21. Sep 2019, 08:33

Tiberis hat geschrieben:pro Minerva ! miror temet ipsum , virum rerum naturalium peritissimum, id dixisse-

Sunt quaedam res ad geometriam pertinentes, quas minime diligo. Inter quas illa est, de qua aegnima tuum agitur. :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7592
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 21. Sep 2019, 10:16

Et medicus hastam iamdiu abiecit :( Reditum consi nostri exspectemus!

Medici quidem dicuntur ratiocinari non posse tantummodo "eine Rechnung schreiben". :D
medicus
Senator
 
Beiträge: 4421
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

?

Beitragvon consus » Mo 23. Sep 2019, 10:56

Consus Tiberi geographo peritissimo s. d. p.
Ipso initio autumni feliciter in patriam reversus in tuum me aenigma solvendum contuli. Quamvis non parum animi pendeam, facere non possum quin hoc me scribam in animo mecum agitasse:
Quaeritur latitudo urbis. Adhibenda est haec aequatio: h = 90° - β +/- δ.
h altitudo solis: 38°; β latitudo urbis; δ declinatio initio veris/autumni: 0°. Sequitur ut latitudo urbis de qua cogitas sit 52°; nam 38° = 90° - β; β = 52°.
Videtur (propter illud "fere") paulo difficilius esse ipsam reperire urbem, sed circino adhibito te cogitare suspicor de urbe Posna (52° 24‘ 23‘‘ N) in Polonia sita. Distat enim Lutetia Parisiorum a Roma 1105,52 km et a Posna 1099,67 km. Pro dolor! Neglexi scripsisse te urbem caput esse civitatis Europaeae, sed cunctor urbem scribere esse Varsoviam (52,22° N) Poloniae caput, quae quidem urbs a Lutetia distat 1367,06 km. In quadam me perturbatione esse vides.
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13821
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 23. Sep 2019, 19:04

Salve optime Tiberis, fortasse Vienna in austria urbs quaerita est... Vale! :?
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 281
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 23. Sep 2019, 20:24

Tiberis et Conso et Mysticae s.d.p.

ad Consum:
gaudeo te, amice spectatissime, féliciter ad nos revertisse. :-D aenigmata nostra te iam desiderabant.
sed doleo, quod urbem, quae quaeritur, nondum invenisti latitudine quidem bene computata.
nam fieri non potest, ut ex urbe Posna , cui longitudo geographica est XVII fere graduum, hora duodecima et dimidia solem in caelo meridiano conspiciamus.
ceterum Posna caput civitatis Europaeae non est.. ;-)
his quidem rebus cogitatis te urbem quaesitam sine difficultate inventurum pro certo habeo. :-D

ad Mysticam:

doleo, quod iterum erras. latitudine loci neglecta (quam Consus recte investigavit! ) urbem non reperies. :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10259
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Sep 2019, 21:28

Vrbs quaesita tibi, Tiberis, mihi Minsca uidetur,
cum Minscae esse mihi moenia nota negem.
A septem haec absunt - an fallor? – collibus aequo,
ac spatio Minsca Sequana latus abest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15492
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 23. Sep 2019, 21:42

Salve optime Tiberis! Videtur mihi urbs Bratislavia esse. Bratislavia est caput Slovaciae, An erro? :?
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 281
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Sep 2019, 23:36

Posonium quidem minore spatio a Roma quam Lutetia abest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15492
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 23. Sep 2019, 23:55

eheu, errat uterque! Minsca non est
urbs, cum tempore* differat graduque.**
nec Bosonia*** quaeritur,quod aptam
horam* non habet angulumque solis**.



* Minsca : 27°33' longitudinis orientalis, Bosonia: 17°9' l.o.
** nonne Consus gradum latitudinis, ex quo pendet altitudo solis, iam invenit? > 52° !
*** Bosonia = Posonium = Bratislava (Pozsony)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10259
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 24. Sep 2019, 08:58

Salve optime Tiberis! Urbs quaerita Hafnia seu in voce Germanica "Kopenhagen" esse videtur. Hafnia est caput Daniae. Distat enim Lutetia Parisiorum a Roma 1105,52 km et a Hafnia 1.026,91 km km. Latitudo urbis Hafniae est 52°. An erro? Vale! :?
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 281
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste