aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 7. Jan 2020, 19:35

consus hat geschrieben:Quo id fugit quod Tiberis verbis meis lectis respondit?

nescio. sed, quod scripsi, memoria tenebam. Ecce:

vixdum quae posita est, sagax amice,
omni ex parte tibi soluta res est.
:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10609
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma poeticum

Beitragvon consus » Mi 8. Jan 2020, 15:08

Amicis suis pariter omnibus sal.
Poeta celeberrimus iuvenis in valetudinario militari vitam amisit. Hoc tempore aedificium tabula ornatum est memoriali cui praeter poetae nomen duo inscripti sunt carminis versus ultimi. Ecce poetae verba simplici modo a me Latine reddita (pace vestra dixerim, o manes fatales):
Bracchiis radiatis misericordia
complectitur cor quod frangitur
.
-------------------------------------------
Quis poeta?
Qua in urbe mortuus est?
Quod carmen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13960
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 8. Jan 2020, 16:30

Conso, sodali reverendissimo, s.p.d. Thr.
Georgius Trakl Cracoviae mortuus.
Carmen merulae captae.

Vale.

Bild

Gesang einer gefangenen Amsel

Für Ludwig von Ficker


Dunkler Odem im grünen Gezweig.
Blaue Blümchen umschweben das Antlitz
Des Einsamen, den goldnen Schritt
Ersterbend unter dem Ölbaum.
Aufflattert mit trunknem Flügel die Nacht.
So leise blutet Demut,
Tau, der langsam tropft vom blühenden Dorn.
Strahlender Arme Erbarmen
Umfängt ein brechendes Herz.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mi 8. Jan 2020, 22:19

Willimox scripsit / hat geschrieben:...Georgius Trakl Cracoviae mortuus. Carmen merulae captae...

Ut Petronii verbis utar, mi amice litteratissime, nihil aliud nisi hoc: Ab acia et acu (76, 11) responsum mihi exposuisti. Gratulor.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13960
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 9. Jan 2020, 16:39

Gratias tibi, sodalis doctissime, pro pretiosa Petronosia sententia tua.

Aenigma novum cras
veniam date, quaeso...

Thras.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 10. Jan 2020, 15:48

Omnibus sodalibus aenigmatum cupidis s.p.d. Thras.

Poeta quidam - in Britannia natus sepulcrum in vico Austriae - in carmine tristi/in carmen triste militem inducit sortem suam deplorantem: Amica apud Tungros. Comes Christianus piscem adorans et oscula contemnens.

Qui poeta?
Quod carmen?

Valete!

Thras.

Bild
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Fr 10. Jan 2020, 17:14

Iucundissimum aenigma, optime Thrasybule!
Nomen poetae: W. H. (id est Wystan Hugh) Auden (sepultus in Austria Inferiore, in pago Kirchstetten).
Aenigma est de carmine Roman Wall Blues.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13960
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Fr 10. Jan 2020, 18:04

Responsum tuum delectat, optime sodalis! Ordo igitur te ...

n.b.
Poeta Ernst Jandl translationem fecit, ignoscite sententias non Latinas.

Roman Wall Blues

Über die Heide bläst nass der Wind,
Mein Rock ist verlaust und die Nase rinnt.

Der Himmel klatscht Regen aufs graue Land,
Bin Soldat an der Mauer - Zweck unbekannt.

Der Nebel kriecht übers harte Gestein.
Hab ein Mädel in Tungria; schlafe allein.

Vor ihrem Haus macht sich Aulus dick,
Mag den Kerl nicht - seine Art, seinen Blick.

Piso ist Christ, verehrt einen Fisch;
Mault, wenn er einen beim Küssen erwischt.

Sie gab mir ´nen Ring - ist beim Würfeln verrollt;
Ich will mein Mädel und ich will meinen Sold.

Wenn ich Veteran bin mit bloß einem Aug,
Wird nichts mehr getan als zum Himmel geschaut.

Vale(te)

https://www.youtube.com/watch?v=y5VD0Dua0HQ

Thras.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2403
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Ecce novum...

Beitragvon consus » Di 14. Jan 2020, 12:37

Amicis suis spectatissimis sal.
Pictor ingeniosus censuit artem pondere rerum esse privandam. Quam doctrinam secutus anno MCMXV praeclaram pinxit tabulam ea mente ut nihil aliud spectatores sentirent nisi summam rerum absentiam.
Quis pictor?
Quae tabula picta?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13960
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 14. Jan 2020, 14:24

Tiberis Conso suo s.p.d.

non oblitus sum te ut virum pictorum Russicorum amantissimum nuper in pinacotheca Tretiakoviana esse commoratum. :D qua re cogitata sine difficultate pictorem tabulamque invenire potui. Casimirus Severini f. Malewitsch quadratum atrum in fundo albo pinxit, quod anno MCMXV primum palam expositum est.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10609
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 14. Jan 2020, 16:02

Ita est ut scribis, optime Tiberis. Gratulor. :D
Quadratum nigrum etiam considerari licet in libro anno MDCXVII a Roberto de Fluctibus edito. Inscribitur Utriusque cosmi maioris scilicet minoris metaphysika, physica et technica. Apparet in pag. 26 imago qua illustravit scriptor verba: "...tenebrae, quae nihil sunt aliud quam nigredo et obscuritas significantes lucis et formae absentiam..." (tract. I, lib. I, cap. V, p. 27).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13960
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Jan 2020, 23:59

Amicis litteratis sal.

Librum quaero, quod est de magistris discipulisque in oppido quodam septemtrionali vitam agentibus...



Casu magister mirus incerto perit.
Successor eius forte commentarios
cum perlegit, necatum opinatur virum
a parricida, quem ille persecutus est.
Comprenditur, sed mox homo dimittitur,
quoniam magistro non paraverat necem;
caedem priorem iudices non viderant.
Sed implicata res tamen persolvitur:
absente vi quondam magister occidit.


inscriptio libri?
quis scriptor?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10609
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 18. Jan 2020, 10:03

Fortasse scriptor est Hakanus Nesser?
Titulus libri est Casus Kallmanni ... :roll:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 18. Jan 2020, 14:22

praeterquam quod scripsisti "casus" pro "causa" :wink: , rem perfecte solvisti, mi Christophore. Gratulor ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10609
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 18. Jan 2020, 14:54

Recte mones, mi Tiberis, sed: Nonne Kallmannus ille quasi cecidit et crimen non erat, ut aediles ab initio putabant? :wink:

Confer:

https://de.wiktionary.org/wiki/kasus

Libros Hakani, qui de commissario van Veeteren narrant, magna cum voluptate legebam.

Sed nunc novum aenigma:

Quaeruntur tres viri, quorum unus persona ficta est.

Primus vir musicus illustrissimus erat. Saeculo vicesimo praematurus mortem obiit.
Mater eius et nonnulli liberi, quorum ei viro magnus numerus erat, se rebus musicis dederunt.

Si nunc secundam litteram nominis familiaris sive gentilis mutas, invenies actorem eiusdem saeculi, qui paene idem praenomen habet. Praenomen omnibus notum musici quasi forma brevis eius praenominis est.

Persona ficta fabulae pernotae undevicesimi saeculi idem nomen familiare sive gentile habet atque musicus.

Dicite, quaeso, nomina virorum.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste