aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Sa 18. Jan 2020, 17:15

Christophoro amico artis musicae popularis peritissimo s. d. p. Consus.
1) musicus (Reggae): Robert Nesta (Bob) Marley (1945-1981)
2) actor (Australia): Bob Morley.
3) cf. "A Christmas Carol", Ch. Dickens: Jacob Marley.
Spero habiturum te esse id quod ex me quaesivisti...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 18. Jan 2020, 17:33

Maximam partem aenigmatis solvisti, mi Conse, gratulor. :)
Est actor alius, quem quaesivi, et habet nomen "integrum" et longius. Etiam iam mortuus est et plures partes agebat quam Bob iuvenis. Exempli gratia eum in pellicula vidimus, in qua anus sapiens crimen persolvit.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2807
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 18. Jan 2020, 17:37

Puto te, o mi Christophore, cogitare de Roberto Morley (1908-1992).
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 18. Jan 2020, 17:41

Ita est, sagacissime homo universalis! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2807
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Ecce novum...

Beitragvon consus » Fr 24. Jan 2020, 13:30

Amicis suis pariter omnibus sal.
In celeberrima urbe Europae ad orientem spectantis navis collocata est quae pro instrumentorum navalium magnitudine nimis minuta videtur esse. Instructa est uno malo altissimo in quo funes pendent et tria vela contracta. Ad gubernaculum constitit neglecta scilicet alvei navis proportione ingens vir nobilis loricatus gladioque succinctus. Tenet manu dextra volumen auratum, sinistra rotam gubernaculi. Post tergum paludamentum fluitat vento agitatum.
Quae res ante oculos mihi obversatur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 25. Jan 2020, 02:19

Quaeris - ut videtur - statuam Petri Caesaris in urbe Moscovia collocatam. :-D

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... lSeite.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2807
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 25. Jan 2020, 09:30

Salve Christophore, ego frustra rete longe perscrutatus sum. Tune statuam novisti aut quae verba in Google inseruisti ad statuam inveniendam? :help:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4633
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 25. Jan 2020, 11:08

Exspectemus, mi Medice, an solutio vera sit.
Suspicatus sum urbem Moscoviam et personam Caesarem aliquem esse.
Sed cum verba Theodisca "Statue" et "Schiff" insererem, machina gugulatoria statim et automatice "Moskau" supplevit et imaginem monstravit.
Zuletzt geändert von Christophorus am Sa 25. Jan 2020, 11:59, insgesamt 1-mal geändert.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2807
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Sa 25. Jan 2020, 11:13

Gratulor tibi, mi Christophore, de aenigmate rite soluto. :stretch:

Quod ad ipsam statuam pertinet: Paludamento imperatoris duobusque vexillis consideratis nonne quaerendum est unde flet ventus? :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13901
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 25. Jan 2020, 13:57

consus hat geschrieben:nonne quaerendum est unde flet ventus?

Vela contracta (!) si conspicis, nonne quaerendum est, an ullo navis moveatur vento? tamen paludamentum Caesaris ventum indicat adversum, vexilla secundum. non mirum, quod maxima civium pars istud artificium aspernabatur...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10448
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 25. Jan 2020, 14:09

Tiberis hat geschrieben: paludamentum Caesaris ventum indicat adversum,

Et vexilla, quae vidimus in fronte et in fine navis, indicant ventum a tergo, an erro?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4633
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 25. Jan 2020, 17:25

medicus hat geschrieben:Et vexilla, quae vidimus in fronte et in fine navis, indicant ventum a tergo, an erro?

Tiberis hat geschrieben:vexilla secundum

:wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10448
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 25. Jan 2020, 18:13

Vae, me stultum! Vocem secundi non intellexeram. Ventus secundus est ventus a tergo. Me prudentiorem fecisti! Gratias ago.
Zuletzt geändert von medicus am Mo 27. Jan 2020, 08:00, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4633
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 25. Jan 2020, 18:21

Moscouiae quae stant, contemnunt signa colentes
Petropolimque uolunt mittere membra Petri.
Petropolis non uult. Odio cum maxima signa
sint, ubi nunc constant, nauis homoque manent.
Cogitat iratus Caesar Petrus „O male fidos!
Esse tua effigies, nauta Columbe, uolo!“
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15580
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 28. Jan 2020, 20:43

Quaeritur nunc mimus, qui tragicas, comicas, tragicomicas bene agere possit partes…

… viri iunioris, qui adest homini diviti, sed aegroto.
… histrionis olim praeclari, sed praemature mortui et nunc paene oblivione obruti.
… ardalionis Casanovam secuti, qui subito se filiam habere cognovit et vitam suam plane permutat.

Dicite, quaeso, virum et pelliculas.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2807
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast