aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 3. Mär 2020, 16:25

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8291
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Di 3. Mär 2020, 17:48

:klatsch: :klatsch: Gratulor quidem tibi, optime Marce, quod et Iordanum Brunum et monumentum Romae in Campo Florum collocatum indagasti, sed doleo quod alterum silentio praeteris monumentum forma inusitata conspicuum. Quo loco conspicitur? Agedum! :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13938
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Auxilio venio...

Beitragvon consus » Fr 6. Mär 2020, 12:11

Altera statua Iordani Bruni, optime Marce, anno nostrae aetatis MMVIII collocata est in urbe media in Europa sita, per quam, ut ita dicam, currit gradus longitudinis ad orientem vergentis 13°22'33‘‘. Singulari ibi modo omnibus diebus admonemur de crudeli fortuna eorum hominum quibus effrenato religionis furore etiamnunc pernicies comparatur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13938
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 6. Mär 2020, 13:57

Berolini illo loco, qui "Potsdamer Platz" appellatur:

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... Polzin.jpg
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8291
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Fr 6. Mär 2020, 16:49

Gaudeo, mi Marce, quod et monumentum illud Berolinense repperisti. Nunc, ut mos est, te vocat ordo. :stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13938
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 14. Mär 2020, 12:18

Cur cessas, care comes, collegis conquirenda componere? :help: :D
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mär 2020, 13:06

Quaeritur terminus technicus oeconomicus:

Oeconomia in miseria versatur, tamen merces pretio augentur.
Qua de re agitur?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8291
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Mär 2020, 18:16

te oro, ut accuratius nobis explanes, quomodo "oeconomiae miseriam" intellegas. nam primo visu miseria oeconomiae Venetiolanae mihi in mentem venit, qua effectum est, ut pretia immoderate augerentur. quid autem id est nisi "inflatio" pecuniae? sed opinor alium terminum technicum tibi ante oculos versari...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10563
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mär 2020, 18:31

miseria= recessio
Minus mercium conficitur quam ante, tamen earum pretium augetur.
Vox quaesita in lingua Germanica appellatur nomine "Kofferwort".
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8291
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 14. Mär 2020, 18:53

Fortasse quaeritur "Stagflation"? :?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mär 2020, 19:01

Ita est. :klatsch:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8291
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 15. Mär 2020, 12:14

Quaerite, quaeso, nunc duos musicos.
Ii non solum eodem instrumento, sed etiam iisdem nominibus utuntur - praenomine quidem et nomine familiari vel gentili, nomen quasi medium neque tam notum aliud est.
Ambo in eadem terra nati sunt, adhuc eiusdem nationis sunt, sed alter undecim annis maior natus est altero.
Uterque chorus praeclarus erat et nunc est, alter quidem clarior altero.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 5. Apr 2020, 23:05

Longo temporis spatio intermisso, optime Christophore, redeo ad aenigma.

Nisi filium natu maiorem consuluissem, hoc aenigma non solvissem:

Roger Meddows Taylor, * 1949, Queen;

Roger Andrew Taylor, * 1960, Duran Duran.

Valetudini consulamus!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13938
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 6. Apr 2020, 00:47

Dixit Christophorus se abire velle*
nostris, Conse, foris. erit timendum,
ne fortasse legat solutionem
abs te propositam. quod ille liquit
nos repente sodalis, est dolendum.
at te rursus adesse nunc videmus:
lumen rursus adest fori Latini ! :-D

*
Liebe Foristinnen und Foristen,

hiermit möchte ich mich auf unbestimmte Zeit vom Forenbetrieb verabschieden.
Grund ist nicht die Coronakrise, sondern der Eindruck , dass hier kein Interesse an dem besteht, was ich - in letzter Zeit auch selten genug - hier so schreibe, sei es bei den Aenigmata, sei es bei den Sonstigen Diskussionen, während andere Themen und Beiträge deutlich mehr Anklang finden, wo ich meinerseits mich wundere, für welche einzelne Haarspalterei und Wortklauberei jetzt wieder ein neuer Thread eröffnet wird.

Es war früher mal schön hier, aber nach über 15 Jahren ist die Luft auch ein wenig raus.

Ich wünsche euch alles Gute und bleibt gesund!

Christoph(orus)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10563
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » Mi 8. Apr 2020, 14:21

Clarissimus poeta Austriacus, amici doctissimi,
carmen composuit de Parasceve.
Ecce initium a me in Latinum conversum
(pace vestra dixerim, o manes poetae!):

Ascendit sub canis foliis
totus canus ipse et confectus in oliveto
et posuit frontem pulveris plenam
penitus in pulvere palmarum aestuantium.


Quis poeta?
Quod carmen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13938
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste

cron