aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

??????????????

Beitragvon consus » Sa 29. Aug 2020, 15:29

„Aetna mihi ruptique cavis fornacibus ignes“
ante oculos nunc obversantur. Magna desperatione, o Sphinx crudelissima, affecto hoc mihi scribendum est antequam Empedoclem imitatus in Aetnae me craterem praecipitem - utere clementiam - :
Itali nostra aetate Aetnam Mongibello appellant. Quod nomen compositum est ex monte (Ital.: mons) et ǧabal (Arab.: mons).
:hammer:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Aug 2020, 15:57

consus hat geschrieben:Mongibello

Et in rete legi nomen significare montem bellum :roll: Contradicere conso quidem nolo.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 29. Aug 2020, 17:42

medicus scripsit / hat geschrieben:... Contradicere conso quidem nolo.
Licet quidem contradicere, optime medice! sed vicipedia ("Ätna") in consilium adhibita legi hoc:
In der Umgangssprache hat der Ätna auch den Namen „Mongibello“, abgeleitet aus lateinisch „mons“ (davon italienisch „monte“) und arabisch „djebel“ (جبل), was beides einfach „Berg“ bedeutet.

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 29. Aug 2020, 18:26

Speremus tibi mox laurum datum iri, conse optime! :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: ??????????????

Beitragvon Tiberis » Sa 29. Aug 2020, 18:45

consus hat geschrieben:Itali nostra aetate Aetnam Mongibello appellant. Quod nomen compositum est ex monte (Ital.: mons) et ǧabal (Arab.: mons).
:hammer:


Ecce solutio ! :-D quis nisi Consus , amicus noster sagacissimus, aenigma solvere potuit? gratulor, mi amice! :klatsch:
medicus hat geschrieben:in rete legi nomen significare montem bellum

sunt quidem, qui id ita esse opinentur, sed falso. nam qui potest fieri, ut pro montebello mongibello dicatur ??
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum aenigma

Beitragvon consus » So 30. Aug 2020, 16:47

Amicis suis illustrissimis sal.
Res, qua cottidie uti solemus, eo loco quo in acutum desinit minutissimo globulo instructa est. Quo efficitur ut liquor coloratus ex ea constanter effluat in chartam.
Quae res?
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Ecce novum aenigma

Beitragvon mystica » So 30. Aug 2020, 17:16

consus hat geschrieben:Amicis suis illustrissimis sal.
Res, qua cottidie uti solemus, eo loco quo in acutum desinit minutissimo globulo instructa est. Quo efficitur ut liquor coloratus ex ea constanter effluat in chartam.
Quae res?
:D


Hoc videtur mihi stilographium esse. :roll:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 898
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 30. Aug 2020, 18:06

quomodo ea res Latine reddatur, plane ignoro. an stilus Bironianus? :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon iurisconsultus » So 30. Aug 2020, 18:20

fortasse foramen cordis („Herzloch“)?
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Censor
 
Beiträge: 910
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: aenigmata

Beitragvon consus » So 30. Aug 2020, 19:11

Doleo quod et Mystica et Iurisconsultus in errore versantur.

Tiberis hat geschrieben:quomodo ea res Latine reddatur, plane ignoro. an stilus Bironianus?

Gratulor tibi, doctissme amice: est stilus cuius structuram excogitavit László József Bíró .
Forsitan dici possit etiam stilus sphaericus.

:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » So 30. Aug 2020, 19:40

consus hat geschrieben:Forsitan dici possit etiam stilus sphaericus.

In Lexinone recentis latinitatis de libraria editoria vaticana scriptum est:
1.graphium sphaerale,Syn.:graphium Biroanum
2.sphaerigraphum
:book:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5378
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 31. Aug 2020, 00:36

medicus hat geschrieben:In Lexinone recentis latinitatis de libraria editoria vaticana

:roll:
iste liber a nullo fere adhibetur, cuius interest sermone vere Latino uti, praesertim cum magna vocabulorum pars non ad verbum Latine reddatur, sed compluribus verbis plus minusve explicetur. praeterea ipsis iis parum prodest, qui nullam linguae Latinae peritiam habent, propterea quod plerumque fit, ut vocabula Theodisca
verbis diversis reddantur nullis exemplis allatis. ex quo haud raro evenit, ut tirones , quid eligant, plane ignorent.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10817
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 31. Aug 2020, 07:36

In Vicipaedia Latina haec invenimus:
https://la.wikipedia.org/wiki/Calamus_sphaeralis
:roll: :pc:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6768
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 31. Aug 2020, 09:01

Vox BIRO in lingua Anglica invenitur.
Quid obstat, quin verbum "biro, bironis" et in linguam Lat. introducamus? ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mo 31. Aug 2020, 09:57

Nisi quibusdam de causis, amici doctissimi, accuratius nos dicere oportet quo instrumento ad scribendum utamur, simplex vox stili satis idonea videtur esse.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14083
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste