aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 3. Sep 2020, 16:22

Rem nunc acu tetigisti, mi conse dilectissime. :klatsch:

Tempus illud quidem, quod legi potest, est hoc:
https://www.google.de/search?q=die+zeit ... 00&bih=739
Hoc periodicum dignum duco, quod legatur. Hodie denuo profertur et suis in partbus
multa tractat themata, quibus animus et mens delectetur. Interim quidem constat euronibus V,LXX.
Hoc tempore quidem editiones V pretio euronum V emi licet:
https://abo.zeit.de/anz_zeitdeutschland ... urce=abo24
Hoc obiter tantum commemorare volo.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Ecce novum...

Beitragvon consus » Di 8. Sep 2020, 17:28

Amicis suis litteratissimis sal.
Ecce libri hoc anno editi initium quod e Theodisco in Latinum hoc fere modo converti:
Capite demisso et membris tegumento laneo involutis N. N. in navi, cui nomen erat America, in ea tabulati solibus expositi parte, quae soli ipsi reservata erat, sedebat et puerum navalem exspectabat. Erat canum prima luce mare et quietum. Nihil aliud oculis cernebatur nisi alga, quae tamquam insulas lutulentas formans per aequor natabat, et sane mirus finitoris nitor, quem nullius omnino momenti esse nauarchus ei dixerat.

Titulus libri?
Nomen scriptoris?
Quis est ille N. N.?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 8. Sep 2020, 18:58

Der letzte Satz
Robert Seethaler
Gustav Mahler

Den Kopf gesenkt, den Körper in eine warme Woll-decke gewickelt, saß Gustav Mahler auf dem eigens für ihn abgetrennten Teil des Sonnendecks der Amerika und wartete auf den Schiffsjungen. Das Meer lag grau und träge im Morgenlicht. Nichts war zu se-hen außer dem Tang, der in schlierigen Inseln an der Oberfläche schwamm, und einem überaus merkwür-digen Schimmern am Horizont, das aber, wie ihm der Kapitän versichert hatte, absolut nichts bedeutete.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Mi 9. Sep 2020, 09:54

Admiror te, Marce, quod celeriter aenigma solvisti. Gratulor. :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 10. Sep 2020, 07:25

Homo quisque me habet.
Instrumentum sum et simul id, quod, cum instrumentum adhibeor, gigno.
Videri non possum, sed audiri scribique, cum opere fungor meo modo metonymiae.
Qua voce Latina appellor?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Do 10. Sep 2020, 09:29

Non abest suspicio, optime Marce, quin de lingua cogites, i. e. de instrumento quo utimur cum ad dignoscendos sapores cibi et potionis, tum ad voces formandas.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 10. Sep 2020, 10:52

Suspicione quidem tua res acu tangitur. :klatsch:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Aenigma geographicum et mythologicum

Beitragvon consus » Fr 11. Sep 2020, 08:50

Amicis suis doctissimis pariter omnibus sal.

In Pausaniae Descriptione Graeciae hoc fere scriptum legimus:

distare a Thalamis stadia viginti NN civitatem maritimam; adiacere parvam insulam nihilo maiorem ingenti saxo; cui idem nomen esse atque civitati; Thalamatas narrare Castores in hac insula natos esse.

1) NN] Quae civitas marina vel quae insula parva?

2) Quae res insolita in hac insula hoc ipso anno a. d. XI. Kal. Sept. facta est?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 11. Sep 2020, 10:24

1. Nómen insulae est Pephnos. Qua in insula Helenam natam esse quidam peritus affirmat.
2. Statua ovalis Iovis in cygnum mutati et Ledae inauguratast.

https://en.wikipedia.org/wiki/Pefnos#/m ... island.jpg
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Fr 11. Sep 2020, 11:05

Gratulor, amice! :thumbup:
Equidem si Sphinx essem, nunc me ab homine Oedipode sagaciore funditus de podio deturbatam esse confiterer.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 12. Sep 2020, 07:25

Roborum,quae inveniuntur, validisssimum sum. Robur meum quidem minimo in spatio tantum mihi est.

Quo appellor nomine? Quid meo robore continetur?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Sa 12. Sep 2020, 09:59

Non sum physicus, Marce, :nixweiss: tamen scribere audeo: Nonne vi gluonum efficitur, ut neutrones et protones inter se cohaereant?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 12. Sep 2020, 10:47

Rem denuo celerrime acu tetigisti. Illam quidem vim dixi. :klatsch:
Quam vim inter vires quattuor maximam esse, in quibus omnis materia posita sit, constat.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9366
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Aenigma quasi poenale

Beitragvon consus » Di 15. Sep 2020, 20:24

Quis est nostrum, amici illustrissimi, quin multos praeteritis temporibus homines noxios catenis devinctos in ergastulum coniectos et saepe remo quoque publicae trieris affixos esse sciat? Huic ergastulo – mirum! - nomen ab Italis (vel Hispanis vel Gallis) datum erat quod a nomine aedificii duxerant quod homines non modo sanitatis, sed etiam et voluptatis causa ingrediebantur.

A quo verbo Latino vox illa Italica (vel Hispanica vel Gallica) ducta est?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14142
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Mi 16. Sep 2020, 02:22

me victum fateor ... aliquid adicere potes?
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 387
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste