aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Di 14. Jul 2020, 16:52

Ada femina ingeniosissima a Mystica altera femina doctissima sagaciter investigata est: gratulor. :klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re:

Beitragvon mystica » Mi 15. Jul 2020, 08:33

consus hat geschrieben:Ada femina ingeniosissima a Mystica altera femina doctissima sagaciter investigata est: gratulor. :klatsch:


Salve optime Conse, mi amice care!

Tibi gratias ago pro verbis benignis, quae me delectaverunt.

Femina doctissima non sum, sed studiosa! :D

Nunc autem aenigmate novo meditabor.

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 15. Jul 2020, 11:32

Aegnima novum vobis propono, mi amici doctissimi!

De illa sententia obscura lingua Graeca scripta philosophus Aristoteles diu meditabatur est. Qui quaestionem posuit, quid vox Graeca ἀεί in hoc contextu sibi vellet?

Illa verba sunt perplexa nec scitur, quomodo vox Graeca ἀεί philosophi obscuri recte explananda sit.
Homines enim verba obscura huius philosophi comprehendere non possunt. llis verbis aut lectis aut auditis sapientiam subtilem comprehendere non possunt. In profundo enim sapientia illius philosophi clari latet.

I. Quis auctor illius sententiae fuit ?
II. Ubi locus huius sententiae invenitur?
III. Qui sunt illi tres vires , qui "obscuri" appellantur?

Valete! Vestra Mystica
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

???

Beitragvon consus » Mi 15. Jul 2020, 22:33

O di immortales!
Aenigma, o Mystica, videtur esse de verbis Heracliti philosophi qui ὁ Σκοτεινός appellatur (Arist. mund. 396b20). Quae verba scripta videmus in Aristotelis Rhetoricis (rhet. 1407b11, cf. frg. DK B 1): "τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος ἀεὶ ἀξύνετοι (insipientes) ἄνθρωποι γίγνονται". Addit Stagirites: "ἄδηλον (incertum) γὰρ τὸ ἀεὶ πρὸς προτέρῳ (δεῖ) διαστίξαι (distinguere punctis)"; πρὸς προτέρῳ] i. e. ad antecedentia verba τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος.
Quod ad tertiam quaestionem pertinet, parum verba intellego: Nonne te scribere oportebat: Quae … illae vires, quae „obscurae“…?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 16. Jul 2020, 09:39

Ceteri fuerint Hegel et Heidegger, quem tu olim voce "alter Waldschrat" nominasti. ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: ???

Beitragvon mystica » Do 16. Jul 2020, 09:47

consus hat geschrieben:O di immortales!
Aenigma, o Mystica, videtur esse de verbis Heracliti philosophi qui ὁ Σκοτεινός appellatur (Arist. mund. 396b20). Quae verba scripta videmus in Aristotelis Rhetoricis (rhet. 1407b11, cf. frg. DK B 1): "τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος ἀεὶ ἀξύνετοι (insipientes) ἄνθρωποι γίγνονται". Addit Stagirites: "ἄδηλον (incertum) γὰρ τὸ ἀεὶ πρὸς προτέρῳ (δεῖ) διαστίξαι (distinguere punctis)"; πρὸς προτέρῳ] i. e. ad antecedentia verba τοῦ δὲ λόγου τοῦδ' ἐόντος.
Quod ad tertiam quaestionem pertinet, parum verba intellego: Nonne te scribere oportebat: Quae … illae vires, quae „obscurae“…?


Salve optime Conse, vir doctissime, mi amice care!

Magno cum gaudio responsum tuum legi. Ad duas quaestiones recte respondisti. Tibi gratulor.

Tertia quaestio mihi nimis difficilis esse non videtur. Recte enim dixisti Heraclitum σκοτεινός nominari.

Qui autem sunt illi ceteri duo viri clarissimi, qui a nobis σκοτεινός appellantur? Scio te illos viros clarissimos bene novisse. Hoc enim secretum non est!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » Do 16. Jul 2020, 09:49

Num, o Mystica, "vires" (sg. vis f. ) pro "viri" (sg. vir, i m.) sumpsisti? :lol: :shock:

Consentio cum Marco03: Etiam Hegel et Heidegger digni videntur esse qui "obscuri" appellentur.
Zuletzt geändert von consus am Do 16. Jul 2020, 09:54, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 16. Jul 2020, 09:51

Responsum meum neglexisse videmini. :-o
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8491
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 16. Jul 2020, 10:00

Quid de sinemetu nostro? :roll: Estne et ille philosophus obscurus appelandus?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4972
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Do 16. Jul 2020, 10:12

Acute, o Medice, cogitasti. ;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 16. Jul 2020, 10:17

marcus03 hat geschrieben:Ceteri fuerint Hegel et Heidegger, quem tu olim voce "alter Waldschrat" nominasti. ;-)


Salve optime Marce, mi amice carissime et magister optime!

Ita est, ut dicis! Tibi gratulor! :-D

Philosophus Georgius Gadamer de significatione vocis ἀεί apud primum fragmentum Heracliti tractavit et dixit Georgium Gulielmum Fridericum Hegel et Martinum Heidegger σκοτεινοί fuisse.

Bild

Spectate et audite verba sapientia de Heraclito philosophi Georgii Gadamer, qui discipulus magni philosphi Martinus Heidegger fuit, quem in voce Theodisca "Waldschrat" appellavi! :D


https://www.youtube.com/watch?v=El78l6-pNoM

Valeque valete! Vestra Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Do 16. Jul 2020, 11:49, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 16. Jul 2020, 10:49

Salve optime Conse, vir doctissime, mi amice care!

Ad errorem labi. Recte dixisti in illo contextu vocem Latinam viri scribendam esse. Veniam peto pro illo errore. :sad:

Aenigma quidem solvisti. Tibi gratulor, optime Conse! :-D

:klatsch: :klatsch: :klatsch:

Nunc tu ordine vocaris! :-D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica! ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Aenigma historicum

Beitragvon consus » So 19. Jul 2020, 11:17

Quamvis vir nobilis essem, acerba morte oppressus turpiter – o indignum facinus! – defossus sum. Locus sepulturae, qui multa saecula in tenebris iacuerat, paucos abhinc annos repertus est. Ossa mea, quae ex insigni indicio cognita sunt, sepulcro tandem inlata sunt dignitati meae accomodato.
Quis fui?
Quo ex indicio ossa cognita sunt?
Ubi nunc requieso in pace?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Aenigma historicum

Beitragvon mystica » So 19. Jul 2020, 17:29

consus hat geschrieben:Quamvis vir nobilis essem, acerba morte oppressus turpiter – o indignum facinus! – defossus sum. Locus sepulturae, qui multa saecula in tenebris iacuerat, paucos abhinc annos repertus est. Ossa mea, quae ex insigni indicio cognita sunt, sepulcro tandem inlata sunt dignitati meae accomodato.
Quis fui?
Quo ex indicio ossa cognita sunt?
Ubi nunc requieso in pace?


Salve optime Conse, mi amice care!

Ad primum: Persona quaesita mihi Richardus III (tertius) esse videtur, rex Angliae.

Ad secundum: Ex DNA (Acidum desoxyribonucleicum) ossium eius
demonstratum est ea fuisse ossa Richardi III, regis Angeliae.

Ad tertium: Hodie ossa eius requiescunt in ecclesia cathedrali urbis Ratarum Corieltauvorum vel Ratarum. (eae sunt in voce Britannica Leicester).

An erro? Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 777
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Beitragvon consus » So 19. Jul 2020, 21:25

Rex te non latuit. Decoret tua tempora laurus!
:thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13980
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste