aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 4. Okt 2020, 15:38

Ante fuit, qui nunc est nomine gallus, hirundo
nec uolat: Vnda ferae est clara neque aura domus.
Hic habitat piscis sub fluctibus aeris expers:
hunc quo nostra, rogo, nomine lingua uocet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 4. Okt 2020, 17:15

Piscem quendam dicere videris, cui nomen est "Seehahn". An dicis, qui "Knurrhahn" appellatur,
cuius carne te delectari suspicor.
http://www.zeno.org/Pierer-1857/A/Seehahn
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 4. Okt 2020, 17:37

Gratulor: Inuenta est haec a te bestia, Marce,
nomine quae solo rauca uidetur auis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15764
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 7. Okt 2020, 11:29

Vocem nunc quaeratis, quae signifcat et quendam in maribus navigantem et animal parvum alatum et autocinetum. Autocinetum quidem non ian conficitur.

Quem vocem dico?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 7. Okt 2020, 11:58

marcus03 hat geschrieben:Quem vocem dico?
anaticula turpis
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 7. Okt 2020, 12:04

Animal quaesitum multo minus est.
Nomen illi autocineto inscriptum erat.
"Hässliches Entlein" vox popularis tantum est.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Okt 2020, 12:12

dic nobis, quaeso, ad quam linguam illud verbum pertineat!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 7. Okt 2020, 12:36

lingua Theodisca

Verbum ipsum quidem originis Theodiscae non est.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Okt 2020, 13:58

nescio an nomen Admiralis tibi obversetur. quo nomine praefectus classis appellatur, deinde quoddam papilionum genus, denique autocinetum a societate Opel quondam fabricatum.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 7. Okt 2020, 14:04

Nullum nomen aliud mihi ob oculos versabatur aenigma componenti.
Gratulor. :klatsch:
Nunc te denuo vocaris ordine.
Zuletzt geändert von marcus03 am Mi 7. Okt 2020, 15:02, insgesamt 1-mal geändert.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Okt 2020, 15:01

ecce aenigma geographicum:

aetas quaedam geologica usque ad nostra tempora eodem nomine appellabatur ac nonnullae regiones urbis in Europa septemtrionali sitae.

quod nomen? quae urbs?
:chefren:
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 9. Okt 2020, 23:18, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 9. Okt 2020, 23:16

ne nimis excruciemini in hoc nomine inveniendo, haec addo:
nomine quaesito olim sedes operariorum significabantur, quae veluti suburbana extra oppida exstructa erant. sed in urbe septemtrionali , quam dixi, regiones illo nomine appellatae nostris temporibus quasi media in urbe inveniuntur. :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: ?

Beitragvon consus » Sa 10. Okt 2020, 20:59

Ex itinere, sedens in raeda, mi Tiberis: cogitare te puto de verbo "malm"; in urbe enim Stockholm quaedam regio appellatur "Södermalm".
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 10. Okt 2020, 23:06

gratulor tibi, mi doctissime amice, de hoc quoque aenigmate optime soluto. :klatsch:
est, ut dicis: sunt regiones in urbe Stockholm, quarum nomina in "malm" cadunt, velut Norrmalm, Östermalm, Södermalm. hoc nomine etiam aetas geologica appellabatur (160-150 fere milliones annorum abhinc); quae aetas congruit cum Iura superiore.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » So 11. Okt 2020, 08:46

Nunc apparet, unde Sueci illa nomina sumant, quae supellectili suo imponant ;-)

https://www.ikea.com/de/de/cat/malm-serie-07468/
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5850
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste