aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 12. Okt 2020, 20:34

Composuit permulta dramata musica. Cives urbis in qua natus est monumentum exstruxerunt, ut in omne tempus honore afficeretur: Sedet ex aere ductus in sella quae in basi marmorea collocata est. Obvertit tergum turri horologio ornatae; qua de causa numquam ipse videt, quota sit hora. :lol:
Quis musicus?
Quae urbs?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 12. Okt 2020, 22:56

Giuseppe Verdi / Busseto

Buxetum eximium natum decorat monumento.
Qui digitum horologi non curat, qui indicat horas :
Iure quidem. Nonne eius opus durabit in aevum ?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 13. Okt 2020, 09:01

Res tibi detecta est; quo laetor, amice diserte:
Versibus eximiis omnia clara facis.



Cf. https://commons.wikimedia.org/wiki/File ... usseto.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 16. Okt 2020, 20:25

Salve conse! Quibus in casibus dativus auctoris (tibi) adhibendus est, et quibus in casibus scribendum est "a te" :help:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Okt 2020, 08:20

Cicero, ni fallor, dativum auctoris adhibere non solet nisi gerundivo adiunctum. Liberius autem poetae.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5850
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Sa 17. Okt 2020, 08:37

ille ego qui hat geschrieben:Cicero, ni fallor, dativum auctoris adhibere non solet nisi gerundivo adiunctum.

Doleo te falli.
Exemplum: Illa nobis alio tempore explicabuntur.
dat. auct. v.a. bei PPP+esse, wenn es um einen Zustand, nicht Vorgang geht.
Es gibt Überschneidungen mit dem dat. auct. Videas MBS §331
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9007
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Beitragvon consus » Sa 17. Okt 2020, 10:39

medicus scripsit / hat geschrieben:...Quibus in casibus dativus auctoris (tibi) adhibendus est, et quibus in casibus scribendum est "a te" ...

Res a Marco nostro, o Medice, accurate explicata est. Cf. etiam Menge (ed. 7. 1900) 64; Ann. 1: https://archive.org/details/Repetitoriu ... 5/mode/2up
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 17. Okt 2020, 12:04

Gratias ago, marcus03 noster, iam multos annos magister me docens est. :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Okt 2020, 18:21

ecce novum:

pagus quidam in Austria est, cuius nomen ad pecus volatile pertinere videtur; sed nescio an trahatur a sepulcro viri eximiae magnitudinis.

nomen pagi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Sa 17. Okt 2020, 18:53

Nonne cogitas, mi Tiberis, de pago Hühnergeschrei in Austria superiore sito? Pars est pagi Altenfelden (OÖ).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Okt 2020, 22:32

en ! clamor gallinarum Austriacarum etiam in Rhenania inferiore percipitur ! :D

gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10758
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma botanicum

Beitragvon consus » Fr 23. Okt 2020, 20:30

Aenigma, optimi amici, est de flore miro; instar enim parvae lanternae bacam complectitur, et nomen a verbo Graeco accepit quo urinae receptaculum infra alvum situm significatur.
Quis flos sive quae baca?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 23. Okt 2020, 21:03

Salve conse herbarice, puto tibi ante oculos versari physalis:
https://de.wikipedia.org/wiki/Lampionblume
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Beitragvon consus » Sa 24. Okt 2020, 08:46

Gratulor tibi, o medice doctissime, de miro illo flore investigato.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14049
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Sa 24. Okt 2020, 11:17

Salvete sodales doctissimi!Aenigma novum vobis propono:
Nomen mihi est animalis saevi et lac meum veniferum. Quis sum?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5241
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste