aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 13. Dez 2020, 07:59

Alja Rachmanowa
Auch im Schnee und Nebel ist Salzburg schön
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9205
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 13. Dez 2020, 12:35

marcus03 hat geschrieben:Auch im Schnee und Nebel ist Salzburg schön

haec diaria post mortem scriptricis edita, optime Marce, mihi sunt ignota. sed dubito, num de aetate eius puellari sint, i.e. de tempore ante bellum civile in Russia gestum.
alius quidem liber mihi ante oculos obversatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 13. Dez 2020, 13:36

Scriptrix quaedam in libro saec.XXI edito de felici iuventa narrat,

Nullum invenio librum nostro saeculo editum:
https://de.wikipedia.org/wiki/Alja_Rachmanowa#Werke
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9205
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 13. Dez 2020, 15:55

marcus03 hat geschrieben:Nullum invenio librum nostro saeculo editum:
https://de.wikipedia.org/wiki/Alja_Rachmanowa#Werke


ex quo sequitur, ut Alja Rachmanowa librum quaesitum non composuerit. :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 14. Dez 2020, 09:19

Tiberi doctissimo et amico caro s.p.d!

nomen scriptricis? Ilsa Barea-Kulcsar (Ilse Pollak)
qui liber? Telefónica

An erro? :?

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1022
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 14. Dez 2020, 12:11

mystica hat geschrieben:An erro?

ita est, optima Mystica. :sad:
primum, quod Ilsa Barea-Kulcsar iuventam suam non in Hispania, sed in Austria degit, deinde, quod scripsi "in patria .. nondum armis civilibus vastata".
liber, quem quaero, nec de Hispania est nec de Russia... :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 14. Dez 2020, 16:17

Nescio qua de causa, mi litteratissime amice, omnes cogitationes confero in Croatiam, imprimis autem in urbem Zagrabiam. Legi enim esse Anae Tajder librum qui inscribitur Titoland.
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 14. Dez 2020, 17:27

consus hat geschrieben:omnes cogitationes confero in Croatiam,

salvete collegae literatissimi,et mihi Croatia venit in mentem et illa Marica Bodrožić et liber inscriptus
" Kirschholz und alte Gefühle" :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5436
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 14. Dez 2020, 20:27

Tiberis et Conso et Medico sal.,

O di immortales! Non credidi utrique vestrum palmam esse tribuendam. :-o quamquam fateor mihi libellum Anae Tajder ("Titoland") obversatum esse, tamen non dubium est, quin id quoque , quod Marica Bodrozic scripsit, quaestioni meae respondeat. Utrique ergo gratulor de aenigmate soluto! :klatsch:
Nihilo minus Consus noster, ut qui prior responderit, ius habeat novi aenigmatis ponendi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 14. Dez 2020, 21:46

Decedo de iure meo, optimi amici, oroque te, o medice spectatissime, novum nobis proponas aenigma. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mo 14. Dez 2020, 22:59

Salve conse, optime,gratias ago, quod de iure tuo decessisti et mihi ius aenigmatis ponendi transtulisti.
Mihi ante oculos versatur animal parvum, quod per aera volat. Eodem nomine in lingua nostra Theodisca aliquid significatur, quo viri interdum se ornant. Quid est?
Zuletzt geändert von medicus am Di 15. Dez 2020, 09:33, insgesamt 3-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5436
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 15. Dez 2020, 00:17

salve medice!

puto tibi muscam obversari (Theod.: "Fliege"); sunt quidem viri, qui taenicula eiusdem nominis mirum in modum nexa se ornant. :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Di 15. Dez 2020, 01:16

Salve Tiberis, recte et citius muscam et taeniculam illam invenisti. Nunc exspectamus aenigma tuum posterum. :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5436
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 16. Dez 2020, 14:45

oratio funebris ad sepulcrum illustrissimi viri habita his fere verbis conclusa est:

Proinde domos discedite animo tristi, sed composito! Ac si quando, dum vivetis, ut procella appropinquante vi operum ingenii illius devincemini, si incredibili quadam voluptate feremini una cum iis, qui nunc nondum nati sunt, mementote huius horae atque adfuisse vos, cum conderetur, cum moreretur, flevisse cogitate!

quis mortuus est?
quis orationem habuit?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 16. Dez 2020, 15:50

Consus Tiberi, amico suo spectatissimo s. d. p.
Abhinc annos CCL Ludovicus de Beethoven Bonnae natus est. Qua de causa hic annus, ut ita dicam, annus Beethovensis appellatur. Quid mirum si sine mora de oratione funebri* cogitabam quae composita quidem est a Francisco Grillparzer, sed ad sepulcrum Ludovici de Beethoven recitata est ab Henrico Anschütz actore?
________________________________________
* "Drum scheidet trauernd aber gefaßt von hier, und wenn euch je im Leben, wie der kommende Sturm, die Gewalt seiner Schöpfungen übermannt, wenn Eure Thränen fließen in der Mitte eines jetzt noch ungebornen Geschlechts, so erinnert euch dieser Stunde, und denkt: wir waren auch dabey, als sie ihn begruben, und als er starb, haben wir geweint."
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron