aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Okt 2020, 18:21

ecce novum:

pagus quidam in Austria est, cuius nomen ad pecus volatile pertinere videtur; sed nescio an trahatur a sepulcro viri eximiae magnitudinis.

nomen pagi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

?

Beitragvon consus » Sa 17. Okt 2020, 18:53

Nonne cogitas, mi Tiberis, de pago Hühnergeschrei in Austria superiore sito? Pars est pagi Altenfelden (OÖ).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14034
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Okt 2020, 22:32

en ! clamor gallinarum Austriacarum etiam in Rhenania inferiore percipitur ! :D

gratulor! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10705
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma botanicum

Beitragvon consus » Fr 23. Okt 2020, 20:30

Aenigma, optimi amici, est de flore miro; instar enim parvae lanternae bacam complectitur, et nomen a verbo Graeco accepit quo urinae receptaculum infra alvum situm significatur.
Quis flos sive quae baca?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14034
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Fr 23. Okt 2020, 21:03

Salve conse herbarice, puto tibi ante oculos versari physalis:
https://de.wikipedia.org/wiki/Lampionblume
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5087
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste