aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Aenigma nauticum

Beitragvon consus » Mo 11. Jan 2021, 14:16

Duodevicesimo saeculo, doctissimi amici, vir ingeniosissimus miram construxit machinam, quae nautis summam afferebat utilitatem. Qua adhibita nautae in altum provecti multo quam antea diligentius definire poterant ubi certo temporis vestigio navis in alto esset.
Quae machina?
Quis ille erat vir ingeniosissimus?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 11. Jan 2021, 14:53

Sodali reverendissimo s.p.d. Thras.

Mihi in mentem venit ille John Harrison, vir sollers et ingeniosus, invenit machinam, quae "chronometrum" dicitur.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2632
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Gratulor.

Beitragvon consus » Mo 11. Jan 2021, 15:04

Consus Thrasybulo, doctissimo sodali, qui vinci videtur non posse, s. d. p.
Aenigmate denuo celerrime soluto nunc fateor me non esse potentem ad aenigmata proponenda. :cry:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 11. Jan 2021, 20:33

Thrasybulus sodalibus sagacibus s.p.d.

Noster Pontifex litterarum Marcellus olim (a.d.VIII.Kal.Apr. MCMLXXXVIII), cum accusatus esset se illa poetriae carmina, cuius praenomen pronomini indefinito simile est, nimis laudavisse, his fere verbis comitem increpuit:
"Num flores artificales creavi?
Creavine e nihilo poetriam optimam?"

Nomen comitis?
Quod carmen poetriae comiti valde displicuit? (difficillime)

ww
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2632
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Mo 11. Jan 2021, 22:09

Thrasybulo amico litteratissimo salutem dicit C.
Equidem hoc ausim scribere:
Nomen comitis? Helmut Karasek
Quod carmen poetriae comiti valde displicuit?
Puto te cogitare de carmine quod inscribitur "Fast"*. Compositum est ab Ulla Hahn.
:roll:
_______________________
* Fast
Abend im März. Glückselige Musik
Von Amseln und alten Meistern.
Er rief an. Ich hätte ihm fast
die verbotenen Drei Wörter gesagt.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 11. Jan 2021, 22:23

Gratulor admirorque celeritatem et profundum fundum scientiae tuae. Andreas Kilb, rerum novarum culturae scriptor, olim - ut scis - Ullam et carmina eius momordit. Helmut Karasek parum vehementer, tamen acerbissime secutus ....

https://www.youtube.com/watch?v=uZRUfEpr6ek

Ordo nunc te vocat.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2632
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

aenigma philologicum

Beitragvon consus » Di 12. Jan 2021, 11:05

Scriptor celeberrimus, amici litteratissimi, sane facetum, ut mihi quidem videtur, verbum formavit Theodiscum ex quattuor verbis compositum. Quod hoc modo in Latinum converti: „fabricator obtruramentorum lagoenarum“.
Quod verbum Theodiscum?
Quo in libro anno MCMLXXXVI edito scriptum est?
Quis scriptor?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 12. Jan 2021, 12:59

Cum verba tua legerem, mi amice litteratissime, statim mihi in mentem venit fabula illa Bernhardiana, quae "exstinctio" inscribitur. qua in fabula Franciscus Iosephus Murau eum, cui Caecilia soror nupserat, ut fabricatorem obturamentorum lagoenarum (Weinflaschenstöpselfabrikant) deridet.
:stretch:

"Was ein Weinflaschenstöpselfabrikant sei, hatte mich Gambetti gefragt, ich habe es ihm zu erklären versucht, gesagt, Freiburg sei eine entsetzliche Stadt, kleinbürgerlich, katholisch, unerträglich. Der Weinflaschenstöpselfabrikant meiner Schwester Caecilia sei ebenso kleinbürgerlich, katholisch, unerträglich. […] Ein Deutscher aus dem deutschesten Winkel, hatte ich zu Gambetti gesagt. Aus dem Schwarzwald, wo die Füchse Gutenacht sagen und wo die deutsche Dummheit Triumphe feiert."
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 12. Jan 2021, 15:30

Equidem puto, mi Tiberis, si hac in causa obmutuisses,
non mediocri me admiratione affici potuisse: Gratulor!
:thumbup:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Jan 2021, 14:04

ecce novum: :smile:

Nomen quaerite nunc, quo missile significatur,
musica deinde manus Turca genusque soli.
Sideri idem est nomen clarissimo et autocinetis,
nomen idem Venerem quod speculatur habet.


quid nomen?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 15. Jan 2021, 15:22

Politissimis versibus tuis diligenter perlectis, mi Tiberis, facere non possum quin scribam te cogitare de Vega stella.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: gratulor

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Jan 2021, 17:24

invenisti, Conse, cito, quod quaerimus, astrum,
nec non res, nomen sidereum quibus est.

:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10882
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma historicum

Beitragvon consus » Sa 23. Jan 2021, 13:51

Saec. XVIII quidam vir nobilis, amici doctissimi, antequam praeses Civitatum Foederatarum Americae factus esset, in urbe Europaea mirabili discriptione viarum tantopere affectus esse dicitur ut eam in urbe condenda imitandam esse censeret. Etiamnunc duas in illa urbe vias videmus latas quae quasi latera sunt anguli acuti; cuius quidem vertex in magnifico latet aedifico.
Quis vestrum rem ab omni parte enodabit?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Sa 23. Jan 2021, 14:44

Conso nostro illustratissimo s.p.d. Thras.

Fortasse cogitas de Thomas Jefferson, visitans urbem nostram "Quies Caroli" (et multas alias in Europa urbes sitas) imperatoris arcem admirans pinxit. Cuius "angulus acutus" duarum viarum in Capitolii aedificio grandi (Washington) latens invenitur.

Bild
Zuletzt geändert von Willimox am Sa 23. Jan 2021, 21:15, insgesamt 1-mal geändert.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2632
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Sa 23. Jan 2021, 20:01

Iterum, mi doctissime amice, praestantissimum te sodalem praestitisti: Gratulor.
(Pennsylvania Ave - Capitol - Maryland Ave)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14111
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste