de hoc foro electronico latino

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de hoc foro electronico latino

Beitragvon consus » Di 22. Aug 2006, 13:18

equidem non mediocrem laetitiam, amici amicaeque, percipio ex hoc foro electronico latino. sed sunt etiam res, quae mihi afferant dolorem. qua de causa sententiam meam quam paucissimis liceat aperire.

GAVDEO quidem
---quod forum electronicum latinum prudentissime in tot tamque diuersas partes diuisum est, ut etiam ii, qui parum latine sciunt, alacri animo, quoniam sua cuique lingua uti licet, huc uenire audeant,
---quod permulti adulescentuli quoque uirginesque studio rerum antiquarum impulsi forum frequentant,
---quod moderatores forum diligenti asseruant custodia,
... ... ...

sed DOLEO
---quod ii, quos peritos puto, lingua latina non saepius utuntur, idque imprimis in foro latine loquendi,
---quod commercium nuntiorum non raro humanitate atque urbanitate caret (quicumque enim consilio adiutus est, is etiam gratias agat oportet),
---quod forum philosophiae, „omnium matri artium“ (cic. tusc. 1, 64), dedicatum ex parte leuitate quadam uidetur laborare,
... ... ...

hoc satis sit.

utcumque se habet res, hoc quoque foro latinitatem egregie coli animaduerti.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de hoc foro electronico latino

Beitragvon Christophorus » Di 22. Aug 2006, 20:00

consus hat geschrieben:sed DOLEO
---quod commercium nuntiorum non raro humanitate atque urbanitate caret (quicumque enim consilio adiutus est, is etiam gratias agat oportet),


haud inmerito et rectissime dicis.
Eam rem ego quoque iam - sed alia lingua usus, ut etiam aduti et ingrati legere possent :-D - valde dolui.

Christophorus
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon Tiberis » Mi 23. Aug 2006, 01:11

sed DOLEO
---quod ii, quos peritos puto, lingua latina non saepius utuntur, idque imprimis in foro latine loquendi,

equidem sperare ausim te non mei memorem fuisse, cum id scriberes :D
tamen maxima ex parte tibi assentior : sunt enim, qui ,cum bene Latine sciant, tamen nescio cur hoc forum neglegant: an veriti, ne quis menda sua reprehendat, si modo quae facta fuerint, plane nescio.
qui timor sane ridiculus esset : nemo nostrum tam bene Latine scit, ut numquam erret.
tamen sperandum est te, mi Conse, iis rebus non retentum iri, quominus diutius in hoc foro commoreris. tua enim peritia atque humanitate carere non possumus.

vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 23. Aug 2006, 14:05

tiberim collegam beneuolentissimum spectatissimum doctissimum amantissime salutat consus.

epistula tua urbanissima tanto me honore affecit, ut paene erubescerem. maximas gratias tibi ago. ut uere loquar: forum hoc „latine loquendi“ medio in „foro electronico latino“ positum contendo centrum esse siue, ut imagine utar, solem, qui radiis cetera collustret fora accurate circumiecta. quae cum ita sint, imprimis praeceptores linguae latinae, quorum magnum in his foris uersari puto numerum, quam saepissime alacriter huc descensuros esse spero. quibus liceat auctore uti te, optime tiberis! nonne magistrorum praeceptorum professorum est exempla ad imitandum proponere? neque enim quisquam est, quin latinitatem sciat coli latine legendo, latine scribendo, latine loquendo. sed haec hactenus.

feliciter uale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 68 Gäste