KaIano s.d.p. Consus.
Scripsisti, optime, te libris colligendis delectari. Me quoque puerum coepisse scito libros colligere, eosque ad litteras Latinas pertinentes. In mentem veniunt mihi imprimis duo libri, quos plurimis plurimis ante annis parvo sane pretio mercatus sum de librorum veterum venditore. Inscribitur alter: Phaedri Augusti liberti fabularum Aesopicarum libri quinque... Parisiis, ex officina stereotypa P. Didot natu majoris, et F. Didot. Anno VI [!] (1799); alter: L. & M. Annaei Senecae tragoediae, cum notis Th. Farnabii, Patavij ex Typ. Seminarij apud Ioannem Manfrè [sine anno quidem, sed editum esse suspicor saeculo XVII]. Quibus libris emptis quid mirum, si magna tum laetitia affectus sum? Nonne iuvat tabernas librarias pervagari venarique libros veteres?
Tu ad nos scribe quaeso, quos iam collegeris libros!
Feliciter vale.