Sherlock Holmes Latine!!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Sep 2006, 01:55

res gestas praeclarissimi illius detectoris Latine redditas esse res sane iucunda est; tamen doleo, quod is, qui eas in Latinum convertit, nimis neglegens fuit in opere suo perficiendo, sive sermone parum Latino sit usus, sive leges grammaticas omiserit.
videte exempli gratia hoc:
"decrevi necessarium nunc fore me casui immixturum" :shock:
quid , quaeso,hoc sibi vult? nonne rectius dici oportuit: iam rem mihi suscipiendam esse putavi , aut, si vis, iam necesse habui me huic rei immiscere ?
laudandum quidem est inveniri, qui laborem subeant tales fabellas in Latinum convertendi. cuius laboris maiorem ut capere fructum possimus, maiorem in convertendo diligentiam desidero.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Iulus » Fr 15. Sep 2006, 17:04

@Tiberis:Errare humanum est! :-D
Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.
(Ex Hymno Latino Europae)
Benutzeravatar
Iulus
Proconsul
 
Beiträge: 489
Registriert: Mi 14. Sep 2005, 20:56
Wohnort: Nordhessen


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Zythophilus und 63 Gäste