Facta dictaque memoratu digna

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Molly » Do 29. Mär 2007, 13:10

Vesalius haec dixisse dicitur:
medici anatomiam nescientes talpas aequant:
in tenebris fodientes nihil nisi tumulos faciunt.

(quis verba recta latine cognovit? haec verba ipse de teodisce in linguam latinam retuli, quae pater mihi modo narravit. anatomia, verbum Graecum, quam verbum Romanum usa sum, quod Graecum sane nescio.)
Zuletzt geändert von Molly am Fr 30. Mär 2007, 15:59, insgesamt 3-mal geändert.
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon consus » Do 29. Mär 2007, 13:52

Equidem, Molly, dubito de Andrea Vesalio auctore („Ocius, iucunde et tuto <medicum mederi oportet>“).
Nota autem sententia quaedam est Friderici Tiedemann clarissimi medici Heidelbergensis (1781-1861), qui summam secandis cadaveribus consecutus est gloriam. Ecce verba eius Theodisca: „Ärzte ohne Anatomie sind wie Maulwürfe, sie tappen im Dunkeln und ihrer Hände Arbeit sind Erdhügel“, id est Latine, ut ipsa scribis: „Medici anatomiam nescientes talpas aequant: in tenebris fodientes nihil nisi tumulos faciunt.“
:book:

------------
anatomia vocabulum est, quo utitur Caelius Aurelianus (saec. V p. Chr. n.).
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Molly » Fr 30. Mär 2007, 09:15

eruditissime,
tibi responso celeri gratias ago. quid est, quod nescis???
tempore Vesalii medicis anatomiae studendum non erat, ut censeo.
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon consus » Fr 30. Mär 2007, 14:29

Equidem, illustrissima, blandissimis tuis erubesco verbis...
Andreas Vesalius ex parte ad patriam meam pertinet; cuius maiores enim Vesalia ex municipio in ripa fluminis Rheni sito emigraverant. Qua de re etiamnunc Vesalii gloriantur. Illud „ocyus [sic!] iucunde et tuto“ in imagine eius legitur anno MDXLII chalcographice depicta: http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/4/4e/Vesalius_Fabrica_portrait.jpg
Ceterum: Quid in schedula illa scriptum est? „De musculis digitorum“? Forsitan pagina sit eius libri, qui inscribitur "De Humani Corporis Fabrica". Tu quid sentis?
Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Molly » Fr 30. Mär 2007, 16:13

censeo te recte videre: "De myscolis digitor..." prima acie scribitur.
Vesalium magnum anatomum fuisse video.
"De humanis corpore fabrica" non (iam) lexi. umquam Aeneis finita erit.

http://archive.nlm.nih.gov/proj/ttp/fla ... alius.html
per aspera ad astra
Benutzeravatar
Molly
Aedilis
 
Beiträge: 97
Registriert: Do 22. Feb 2007, 10:00
Wohnort: Lübbecke

Beitragvon consus » Fr 30. Mär 2007, 20:34

Maximas gratias tibi ago, optima, pro illa inscriptione interretiali. Summam enim capio voluptatem ex Vesalii libro evolvendo. Iuvat considerare imagines egregias chalcographicas! O absolutam artem et perfectam! :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De Austria

Beitragvon consus » Do 17. Mai 2007, 12:53

Consus carissimis suis amicis Austriacis sal.

Anno MDXII Ioannes Cochlaeus librum composuit, qui inscribitur „Brevis Germanie Descriptio“ (ed. Carolus Langosch, Darmstadii MCMLXII). Risum mihi - ex parte scilicet - movet, quid doctissimus ille vir de Austria felici scripserit. Legite modo ipsi (VI 11; 12):

Code: Alles auswählen
11. Austria. Ad orientem hybernum est Austria, dicta prius Pannonia superior; nam Hungaria dicitur Pannonia inferior. Terra aquis irrigua, vitibus consita, unde vinum in Bohemiam, Moraviam ac Slesiam exportatur. Danubius perlabitur aliquot fluminibus iam adauctus. Colles ad ripam vitiferi sunt, solum frumento fecundum. Mulieres vero plerumque steriles.
Quapropter plurimi alienigenae illic inhabitant frequenterque ex Suevia Bavariaque illuc confluunt, tum quod tellus quam eorum patria magis est frugifera, tum quod aborigines minus sunt vafri. Quo fit, ut exteri ibi persepe et ditentur et dominentur sorteque meliori benigniore quoque fortuna perfruantur. [...].

12. Oppida, Vienna. Oppida eius sunt Vienna, olim Flexum, quantum ex Ptolomei collocatione coniicere licet, metropolis quidem totius Austrie. Celeberrima imperatorum et regia et sepultura ac vetus liberalium studiorum alumna, aedificiis subterraneis egregia, vini pisciumque ac ceterorum victualium copiosa vel maxime inter omnes Germanie urbes.

[Sequuntur cetera Austriae oppida.]

Omnia vobis precor bona.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Mai 2007, 00:40

salve, mi Conse!

miror, quod illum scriptorem virum doctissimum appellasti, eo magis, quod , quatenus de Austria scripsit, verba eius levissima atque opinionis praeiudicatae plena esse videntur. quibus cum Austriam inferiorem designari appareat , quae sola illis temporibus "Austria" appellata est, quaerendum est, cur eas regiones, quae ad Noricum pertinuerint, plane neglexerit. Deinde urbem Vindobonam sive Viennam minime a municipio „Ad Flexum“ (Mosonmagyaróvár) ortam esse scire debuit , quod a Vindobona milia fere XL abesse constat.
An itinerarium illud pictum viderit, quod postea “tabula Peutingeriana” appellatum est, dubito; quod si inspexisset, facile cognoscere potuit, quantum distaret Flexum a Vindobona.
Ea autem nimis ridicula praetereo, quod “aborigines minus vafros esse” dixit “mulieresque esse steriles”, quamquam ea mihi quoque risum movisse concedo.. :-D

optime vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Sa 19. Mai 2007, 09:40

Consus Tiberi suo sal.
miror, quod illum scriptorem virum doctissimum appellasti

Ironice dictum, sed apertius me dicere oportebat. Quod oro te ignoscas.
Ceterum in illo Cochlaei libro et aliae res memoratu dignae. Ut exemplum proferam (II 14): „Quod si a fertilitate glebe aut ab ingeniorum acumine regionibus sub clementiore celo sitis equiparari nequeat Germania, virtute tamen bellica utique potest. Quippe que semper inclyta fuit armis, exteros numquam admisit nec Alexandrum nec Cyrum, externis vero dominata est persepe.“ Ain’ tu, Cochlaee?
Quam iucundissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Facete dictum

Beitragvon consus » So 20. Mai 2007, 10:27

Hoc loco deletum et alio translatum (cf. Facete dicta).
Zuletzt geändert von consus am Do 5. Jun 2008, 11:18, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Di 3. Jun 2008, 17:13

Guillelmus secundus imperator a Tuaillone sculptore mandavit statuam amazonis. cum Tuaillon pretium posceret ingens, imperator rogavit cur in nomine Æterni tanta cara esset statua. dixit sculptor: equum pascere debebam quem exemplo animale egebam. respondit imperator: o me fortunatum ne amazonem pascere debebas.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 69 Gäste