De Christianis in Turcia crudeliter interfectis

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Christianis in Turcia crudeliter interfectis

Beitragvon consus » Fr 20. Apr 2007, 11:15

Die Mercurii Malatyae in municipio Turcico sceleratissimi zelotae Mahometani, adulescentes omni diritate deterrimi, tres viros Christianos crudelissime iugulaverunt: Christianis, cum Turciae periculum intenderent, parcendum esse negabant. Sunt etiam quidam rei publicae Turcicae rectores, qui populares Christianos patriae proditores publice appellent. Quod vehementer doleo. Qua de causa in hac sum sententia: Res publica Turcica, antequam Christianis libera atque absoluta religionis suae colendae facultas, idque sine ulla exceptione, data erit, in Communitatem Europaeam asciscenda non est.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Apollonios » Fr 20. Apr 2007, 19:21

ex corde consentio, o conse mi!
paulo ante, tribunal Turcicam iudicavit ut denique liceat appellare iniuriam illum homicidium ad Armenios. ante illum iudicium talis prædicatio vocabatur offensa Turciæ! existimavi ut cum iudicio iusto et serotino Res Publica Turcica iter profecta est quod finiverit in iusta acceptatione in Communitatem Europæam.
hodie non puto Turciam sociam desiderabilem esse.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 50 Gäste