Aenigma culinarium

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Aenigma culinarium

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Jul 2007, 11:11

Quo de cibo loquor?
Aenigma non esse difficile fatemur.

En, tenues reseca partes de carne uitellae –
sumere, si mauis, membra suina potes –
Malleus, ut fiant tum mitia, uiscera pulset
frustaque dein spergat pulsa farina leuis.
Oua manu rapida tunc misce tenacia lacti,
quis lateat mixtis mox uitulina caro.
Viscera nunc opus est obducere pane fricato,
cuncta sigilineo fragmine mica tegat.
Feruens frigat adeps et carnem mitiget ignis,
aurea uti lumen crusta gulamque iuuet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Tiberis » Mo 23. Jul 2007, 12:39

salve, Zythophile !
quamquam artis coquendi minime sum peritus, tamen haec respondere ausim:
nonne lepidissimum hoc carmen - num ipse eos versus composuisti? - est de cibo Austriaco "nationali", qui dicitur, id est de resegmine Vindobonensi ?
ceterum aenigmata loco sibi proprio proponantur: hoc in foro thema, quod inscribitur "aenigmata" , facile invenias! :D

vale!
Zuletzt geändert von Tiberis am Mo 23. Jul 2007, 12:45, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11880
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 23. Jul 2007, 12:44

Verbis vestris iucundissimis perlectis, amici carissimi, incredibili me fame premi sentio...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Jul 2007, 12:52

MARTINVS TIBERI
Optime fecisti! Aenigma poeticum inter cetera aenigmata ponere in animo habui, sed me errasse uidelicet. Ego quoque fame uexor sitique. Quid ergo melius quam ...
Gaudia promittit mihi sicco pyxis aena;
Quae res fulgenti pyxide clausa latet?
Heus, sera diripitur, profertur stridulus humor,
ecce liquor redolet, quem dedit alma Ceres!
VALE
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mo 23. Jul 2007, 15:52, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Mo 23. Jul 2007, 13:18

..........ergo bibamus! Quid nisi cervesiam triticeam Bavaricam? Tibi palatum sapere puto.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De carminibus faciendis

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Jul 2007, 14:30

MARTINVS TIBERI
Num metra fecerimus nos ipsi, quaerere noli!
Carmina nos, petimus, ne rapuisse putes.
Mittere quae libuit, nos composuisse, rogamus,
credas, iussit enim scribere Musa petens.
Scribere Musa iubet; non posse resistere Musae
meque eius fateor dulcia iussa sequi.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

D ceruisia Hiberica (uel De ceruisia mala)

Beitragvon Zythophilus » Mo 23. Jul 2007, 14:36

MARTINVS ZYTHOPHILVS CONSO
Infusus calici male olet - uae! - pallidus humor.
Credere uix possum: Peior odore sapor!
Quonam, prode mihi, uos potum more coquatis?
Latrinae latici pocula rapta reor.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16945
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 77 Gäste