Et iterum - nova sum - Salvete!!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Et iterum - nova sum - Salvete!!

Beitragvon Catilina » So 19. Aug 2007, 01:11

Salvete latini amantes!


Quamquam iam diu persaepe hoc in foro versata sum, certa de causa registrari non poteram, quod valde dolui.
Nunc tandem factum est, ut hoc vobiscum latine loqui possim!

Itaque primum "presentare" cupio:

Nomen mihi Marina est, viginti annos nata sum, vivo studioque Heidelbergis (?)
Fuit ante fere unum annum(WS 06), ut (quam difficilis sine dictionario!!) in universitatem Heidelbergensis venerim (?)

Romanisticam et "Musikwissenschaft" studiens mihi opus erat linguam latinam discere, quod non feceram tum in schola. "Latinum" igitur, ut quae res vocatur.

Quid vero? Tam mihi eam linguam placuit, quam imaginari non potui semestre superiore "latinum" habere, numquam iam cum illa lingua versari!

Ita consilium cepi in litteris latinis elaborare et latinum universitatis (an der universitaet) studere (?) "Latinum" feci.


Quare recte eleganteque loqui nondum possum, sed semestris proximus "Stiluebungen" faciam, quo certe magnopere adiuvari spero.
Praeclarum esset si errores meos .. verbessern wuerdet ;) Solum si satis tempus vobis est!



Quoniam de me ipsa multum dixi, spero nunc de vobis pauca accipere :-)

Valete!
satis eloquentiae, sapientiae parum
Catilina
Civis
 
Beiträge: 12
Registriert: Do 16. Aug 2007, 20:37
Wohnort: Heidelberg

Beitragvon Tiberis » So 19. Aug 2007, 14:09

salve, Marina!

pro tam brevi linguae Latinae studio - nam unum fere adhuc annum insumpsisti in hoc sermone discendo, si bene intellexi - sane mirum est, quantum profeceris ! gratulor ! :)
Praeclarum esset si errores meos .. verbessern wuerdet Solum si satis tempus vobis est!

menda , si quae facta sint, hoc in foro Latine loquendi corrigi omnino non solent; quae paulatim velut sua sponte minuentur, dummodo quam saepissime colloquiis aut sermonibus intersis eorum, qui maiorem usum habeant in Latine scribendo.
tamen tibi licet eas res, quae ad grammaticam sermonemve pertinent, quotienscumque velis ex unoquoque nostrum quaerere, scilicet in "foro translationum".
omnino tibi studium linguae Latinae initurae id suadeo, ut quam primum
non solum vocabularium Theodiscum- Latinum - probatum quidem - acquiras, sed etiam indicem verborum synonymorum, e.g. Menge- Schönberger, Lateinische Synonymik, Heidelberg (!) 1988.

quam iucundissimum tibi exopto diem Solis ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11884
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Christophorus » So 19. Aug 2007, 21:26

salve, Marina (quam pulchrum nomen!) :stretch:
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mo 20. Aug 2007, 14:03

Consus Marinae advenae novissimae salutem dicit plurimam.
Quid mirum, si ego quoque te salvere iubeo? Scribis te in universitate Heidelbergensi litteris quae vocantur Romanicis et musicologiae studere: optime! In Latine scribendo te fortiter his in foris adiutum iri scito. Equidem quod ad Latine discendum attinet, in universitate quadam Rhenana baccalaureos artium magistrosque (B.A. et M.A.) futuros linguam Latinam doceo. Quae res quantam habeat difficultatis, satis mihi notum est. Quid plura? Et legendo Latine et scribendo multum proficies. Noli oblivisci, quid Tiberis noster scripserit! Ut finem faciam: pace tua liceat quaerere, cur nomen commenticium tibi elegeris illud „Catilina“? Optime vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon valleria » Do 23. Aug 2007, 01:13

Salve Marina!

Vale!
Zuletzt geändert von valleria am Mi 3. Feb 2010, 22:40, insgesamt 2-mal geändert.
valleria
 

Beitragvon Catilina » Sa 25. Aug 2007, 16:35

Salve Tiberi, salve consu, salve ceteri!


Quam pulcherrime elegantissimeque latine scribetis! :) Diligenter lecta "sermones" vestros credo me nunc bene intellegisse id, quod scripsistis.
Libenter ex vobis queram certas res, "quae ad grammaticam sermoneque pertinent" ,ut dixisti, in foro translationum. Gratias tibi ago! :)

Illud libellum "Lateinische Synonymik" iam possideo ;) Quanta verba sunt ibi pro "interficere" !

Consus (wie vokativ?), unam rem bene non intellexi, illam "Quid mirum, si ego quoque te salvere iubeo?" - Cur hoc mirum est?

Nomen Catilinae mihi parata sum Ciceronis orationes in Catilinam valde amandi causa (Uh, hic.. Satz rectum non esse puto!!), praeterea hoc tempore lego "De coniuratione Catilinae" C.Sallustii.

Hoc tempore etiam Milani (in Italia) versor, hic dictionarium teodiscum-latinum mihi non est.

Mihi persuasum est hoc in foro scribens mihi adiutum iri!

Valete! :)
satis eloquentiae, sapientiae parum
Catilina
Civis
 
Beiträge: 12
Registriert: Do 16. Aug 2007, 20:37
Wohnort: Heidelberg

Beitragvon consus » Sa 25. Aug 2007, 17:37

Consus Marinae s.d.p.

Gratias tibi ago pro epistula tua.

Scribis:
Consus (wie vokativ?), unam rem bene non intellexi, illam "Quid mirum, si ego quoque te salvere iubeo?" - Cur hoc mirum est?


Quae res paucissimis verbis explicari potest: Nihil aliud in animo habebam nisi in advena te salutanda Tiberim sequi Christophorumque, sodales praestantissimos.

Equidem te quam saepissime in hoc forum descensuram esse spero.

Sit tibi semper bene!


_____________________

[Ecce vocativus: Conse]
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

ahhh ecce!!

Beitragvon Catilina » Sa 25. Aug 2007, 19:15

Ecce, gratias tibi ago, conse, nunc omnia intellexi ;) An nomen "consus" nomen - melius dicam - verbum latinum est? Nam mihi solum "consul" notus est.

Erravi dicens "mihi adiutum iri" -> me adiutum, et, "parata sum" --> paravi
satis eloquentiae, sapientiae parum
Catilina
Civis
 
Beiträge: 12
Registriert: Do 16. Aug 2007, 20:37
Wohnort: Heidelberg

Beitragvon consus » Sa 25. Aug 2007, 19:41

Salve, Marina!
Quod ad nomen meum commenticium attinet, Consus nomen est dei, quem Romani antiquissimis iam temporibus observanter colebant. Lege quaeso, quid ipse Iul 30, 2006, in hoc foro scripserim: Forum Latine loquendi > In forum me ipse introduco > 30 Iul 2006. Praenomen mihi est Bernardo. Haec hactenus. Quam faustissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Pyrrha » Sa 25. Aug 2007, 21:35

Pyrrha advena omnibus, imprimis autem Marinae Piaeque advenis s.p.d.

In hoc quidem, Marina, te confirmare possum: Assidue scribendo multa, immo plurima disces. Ex ipsissima mea peritia quidem loquor, nam haud minima pars scientiae meae Latinae ex usu scribendi orta est, et iam mox animadverti id etiam ad textus intellegendos multum mihi profuisse, nam grammaticam et vocabula multo diligentius scribenti tibi in animo haerebunt quam legenti tantum. Nunc nonnulla vocabula una cum hominibus recordor, in quorum litteris primum inveni, et nonnulli, quorum scripta abhinc aliquod tempus difficilia mihi videbantur, nunc tamquam Germanica lego. Addendum est me quidem, nescio an etiam te, grammaticam longe attentius iis in textibus percipere, quos homines mihi aliqua ex parte noti scripserunt, qui fortasse etiam errant (quamquam id nonnullis hic scribentibus quasi numquam accidit). Cum postea pro gaudio - studiosa enim sum rerum a Latinitate omnino alienarum - sine ulla praeparatione exercitationibus stilisticis interessem, animadverti me licet aliter, tamen haud peius "veris" studentibus linguae Latinae textus convertere posse; aliter ideo, quod plerique grammaticam a Rubenbauer/Hofmann editam quasi memoriae tradebant omnesque paragraphos in mente tenebant, cum ego magis sensum linguae, qui scribendo nascitur crescitque, secuta sim.

O te felicem, Marina, cui Mediolani hoc ipso tempore versari liceat! Utinam et ego in Italia nunc essem! (quamquam, confiteor, mallem Neapoli esse, quam urbem, ex quo primum ibi fui, mirum in modum diligo.)

Valete!
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 705
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Beitragvon Chestal » Sa 22. Sep 2007, 20:05

"Chestal" omnes vestrum versuum Latinorum cupidos salutat :)

At potissimum tibi, Catilina, virginem novam hoc in foro euntem, dicere volo ut discrimen optimum feceris huius loci visitandi et alteris cum hominibus Latine deinde loquendi. Immo vero nomen verum Latinum elegisti, quod esse constat: "Catilina". Cum hac persona mihi eventum "Coniuratio Catilinae" subito in mentem venit quoque problematum de quibus Romanus Senatus semper lamentari debuit memorans. Altera difficultas quae evenit in senatu fuit "Coniuratio contra Caesarem". Vero differentia inter "Coniurationem Catilinae" et illam "Caesaris" invenire potes factum considerando Caesarem mortuum esse destinatorum graviorum causa, sed Catilinam solum potestatem in eum deferre voluisse sine finem habendo tempora difficilia evitandi.
"Verum ut ad nostrum os novum redeam", ut aliquando maximus orator "Cicero" in suo sermone "in Verrem" scripsit. (verum ut ad illud sacrarium redeam...)
Catilina, hoc in casu virginis iuvenis nomen, mea item sententia optime fecit et communitatem nostram entravit registrando. Nunc iuxta studium quoque facultatem considerare poteris responsa huc scribendi, quod tibi auxilio erit non solum in novis rebus discendis, verum etiam in facultatem tuam linguae latinae loquendae augendo.

Amici mei, dua hebdomada ante schola hic iterum coepit et nunc iam undecimam classem frequento me aliquando scientiam maximam et quoque laborem optimum habiturum esse cupiens. Sed schola mihi opus est in amicis cum meis colloquendo et in rebus novis eventis commutandis :)
Undecima classis at quoque significat me nunc in "gradu superiore" (Oberstufe) fore, ex quo conficitur ut pluribus rebus studere debeam quam antea. Sed numquam timeo, vel consilium in oculos capio me examen "Latinum magnum" iam undecima in classe superaturum esse, pro hoc in classe tertia decima faciendo. Hoc pro examine multa exercebimus, et tum anni scholae fine in conclave vademus ubi examen scribetur...

Amici, mihi gaudio maximo fuit responsum primum, postquam ex foro expulsus sum nimis paulorum responsorum causa, dedisse. Plures res discere nunc debens tamen omnes occasiones liberas utar in responsis scribendis!

Valete,
optimis cum salutationibus,
vester Christian :)
Chestal
 


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 88 Gäste