Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Nugae

Beitragvon consus » So 26. Aug 2007, 18:29

MARTINVS ZYTHOPHILVS CONSO
Ipsene tu uolucrem finxisti, Conse, nigrantem?
Tristis auis raucos saltem imitare sonos!

Consus Martino Zythophilo:

Num corvi similem censes me posse sonare?
Erras. Ursus ego! Terrificansque fremo.
Zuletzt geändert von consus am Sa 1. Sep 2007, 09:51, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De columba territa

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2007, 19:00

M.Z. CONSO
Certe te fugiet tremefacta columba frementem,
cum propter strepitum bestiam adesse putet.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2007, 19:11

M.Z. CONSO
Paruas Consus aues sese ipse fugare fatetur.
Euge, tibi officium nobile, Conse sagax!
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Polono bracchiis egenti

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2007, 20:11

Bracchia terribili casu decisa Polono.
Amissis manibus res tamen una bona est.
Cui confisus erat nullus, dum bracchia habebat,
huic, quod eget manibus, fiditur ecce uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » So 26. Aug 2007, 21:15

C. s. d. M.Z.

Code: Alles auswählen
Versibus his lectis risu diruptus, amice,
  scribere me tremulo vix calamo fateor.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2007, 21:47

Otia uti peragas, inuitant, grata, Poloni,
secum, nempe tuas constat ibi esse rotas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 26. Aug 2007, 21:54

Cur supero labro tot crescit barba Polonis?
Hercle, suis similes matribus esse uolunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Mo 27. Aug 2007, 08:53

matres precentur pulchram sanctam patronam tonsorum,
Magdalenam Mariam: progenies nostri pilentur!
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De morte equi

Beitragvon Zythophilus » Di 28. Aug 2007, 13:26

Code: Alles auswählen
Heu, tua maesta, uetus, lugemus fata, caballe.
 Cur dolor est tantus? Vae, tua dura caro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Cuidam magistro

Beitragvon Zythophilus » Fr 31. Aug 2007, 10:12

Code: Alles auswählen
Nuntius horribilis! Sextilis mensis abire
 atque aperire parat iam schola clausa fores.
Ecce dato ueteres aditu ruet agmen in aedes.
 Concurrent pueri nec fuga tunc tibi erit!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Fr 31. Aug 2007, 12:06

reformatio est scholæ: pueri mulcant magistros -
fuge, amice, quam primum! valetudinem serves!
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De discipulis

Beitragvon Zythophilus » Di 4. Sep 2007, 14:29

Code: Alles auswählen
Blandos discipulos tibi dicis, amice, uideri,
 sed moneo, ut caueas: Caeca pericla latent.
Blanditias simulare ignoras daemonas illos.
 Suauia saeuitiam saepius ora tegunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Apollonios » Do 6. Sep 2007, 08:53

Midam felicem puto! tactu ornabat mundum.
misero mihi autem tacta oletum mutantur.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Zythophilus » Fr 7. Sep 2007, 21:36

Code: Alles auswählen
Vindobonam uenit Germanus papa. Caueto,
 ne gula pontificis pocula demat auens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De cogitationibus ceruisiae

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Sep 2007, 12:02

Code: Alles auswählen
Heus, capere aspectis cyathis te gaudia constat.
 Quid liquida, ignoras, sentiat, hercle, Ceres.

http://pyva.net/contest/pnet/7723.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15221
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste