Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 23:19

Quid mea metra, puto, narrent, te denique nosse.
Nuda uiri possunt signa manere loco.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De festo Nativitatis Domini

Beitragvon consus » Mi 27. Dez 2017, 15:25

ille ego qui scripsit / hat geschrieben: ... hoc unum velim abs te quaerere, num etiam "sonans amorem" scribi potuisse putes? ...
CHRISTIANO amico doctissimo sal.
Nihil videtur obstare quominus dicamus „sonans amorem“; nam verbum sonandi hoc loco idem significat atque verbum referendi. Scribenti „sonans amore“ mihi ante oculos obversabantur Nasonis verba „femineo clamore sonat domus“ (met. 12, 226).
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 15:42

benigne prudenterque respondisti! :)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 31. Dez 2017, 11:42

Tempus it atque annus fugit longissimus ante.
Vltima denique adest, ultima et una dies.
Respice: Quid menses tibi, amice, dedere peracti?
Prospice nunc sperans fausta futura tibi!
Heu! Fortasse tibi ueniens dabit annus iniqua:
Dura feras, maneat mens tibi laeta, precor.
Laetitiamque hilaresque nouus certe dabit horas
annus. Dante Deo, quidquid erit, tibi erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » So 31. Dez 2017, 12:59

In te superando te denuo superasti! :klatsch: :hail:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6884
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 31. Dez 2017, 15:38

Marce, tibi uideor uictus uictorque poeta,
cum superor superans me superoque simul.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » So 31. Dez 2017, 16:57

Mox saecli incipiet duodevicesimus annus.
Ne sit deterior praetereunte, precor.
Eveniant optata novo quam plurima vobis
anno , neve salus absit et omnis amor.

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9799
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » So 31. Dez 2017, 18:14

oratione numeris quidem soluta, tamen ex animo et tibi ipsi, amice illustrissime, et omnibus huius fori sodalibus precor, ut novus ille annus 2018, qui omnibus iam in ore est, feliciter fausteque cum incohetur tum eveniat! :klatsch:
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 1. Jan 2018, 16:23

En, nouus annus adest. Siluerunt gaudia, festa,
clamor et ebrietas cedit eunte die.
Spernere uelle merum modo te fortesque liquores
dixisti, sed erunt pocula plena breui.
Te minus esurum uouisti uentre premente:
Mox tibi erit, mendax, mensa grauata cibis.
Quam facile est sacris facere his sua uota diebus!
Difficile est recto reddere uota modo.
Est mihi propositum mihi nil proponere: Cuncta
reddens nulla queo reddere uota simul.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 2. Jan 2018, 08:34

Anni est orta secunda lux nouati.
Nobis quae solet esse, uita, festa
cum sind acta, redit diesque currunt
huic anno numero nouo tributo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Mi 3. Jan 2018, 18:31

Ecce nonnulla carmina a discipula quadam pristina Theodisce composita, quae metris antiquis usus Latine reddidi.... :)


1


Iam crescere uvas finitimis vides
glaucas in hortis, quos Rubico lavat.
Oronte aquoso quae secantur
frigidior movet arva ventus.



O gens Quirini, consilio patrum
quae tot vigebas saecula provido,
Vestae resurgenti sacerdos
candida spem tibi dat salutis.




2

Prospiciens diebus
lucidis, si forte oculi sunt vigiles et acres,
litore ab hoc remotam
cordium oram iam poteris cernere plumbeorum.


3

Martis filia candida,
exsolvens minime - heu - temerarium
votum letifero moves
victoris moriens vulnere pectora.


4


Resina odorat, sidereus calor
cum torret agros, pinus opacior
nigra cupresso vertice alto
aethera caeruleum petente.



Fluctu moventur naviculae levi
Tergestiano maximo in alveo.
Campanulae nullae sonantes
saxea membra movent Ulixis.



Stridor larorum iam perit in mari
vento excitato. Sed strepitum ferunt
navalium amplexu tenentes
litore quisque suos amores.




5


In mercatu, ubi veneunt
quidquid pondus habet, quod validum putas,
pugno facto in aquae tuam
fallaci speculo prendis imaginem.


Splendor purpureae togae
mentem pelliciens te facit ebrium,
cursu cum superas forum
recto progrediens ad Capitolium,


non curas, iuga quis deum
ampli possideat summa Palatii,
neglectis quoque mortuis,
quos mens alta tua deseruit via.


Tergum obvertitur omnibus
formosum, tibi sit fautor an invidus.
Mortem neglegis et tuo
quae possint animo ferre molestiam.


Ipsae, invicte, animum tuum
Idus non poterunt tangere Martiae.
Concedas, uti lenitas
vincat mentem et amor cum patientia.



6


Fronde vitis pampineae virenti
aedium umbrantur graciles columnae.
Sole primo rore micant quieta
tecta domorum.


Lugeo, quod te careo, quem in undis
perdidi quondam oceani profundi
temporum nec non spatiorum inique
praeteritorum.


7


Nympha cum tenero pede
undam contigerit suo,
expressa in speculo lacus
rumpitur mea imago.



8


Spreti numinis ultione frustra
divinas, Danaumque cum moneres
a dono, tua dicta - heu - neglexit
ridens irrita turba Dardanorum.



9


Ruderibus Troiae insideo mecumque voluto,
num sine eo, miserum peregrinum cum simularet,
fallere qui potuit Troes, nunc Pergama starent,
num, Graeci si forte Sinone suo caruissent,
urbs armis Danaum fuerit sic interitura.


10

Resoluta solis aurum recipit coma nitida.
tremit incitata tellus saliente pede tuo.
furiosus astra sistit chorus ipsa volantia,
movet et deos voluptas superos tua candida.


11


Breves capilli quam decorant sui
- nec defluentes cervicibus comae -
deae levis formosae amictus
velat odoriferam figuram.



Non suspicatur nympha, sororibus
ad rivulos quam ludere cum suis
iuvat, deum desiderare
qui regit omnia , amationem.



12


Sentire frondem pineam in arido
mollem solo desiderat ut puer,
qui leniter ridet tablina
atriaque illita calce fulva.



Lentis in auris emoritur fremor
portus. Ab urbano strepitu procul
re publica paulum relicta
otia opaca petit cupressi.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9799
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 4. Jan 2018, 00:09

Quare, Iane, duplex bibitur tibi copia uini?
Ecce, per os dulcis potus utrumque fluit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Exinterator » Mi 10. Jan 2018, 03:14

Confremuit caelum micuitque per aera fulmen:
Me tutum infesto praestet ab imbre Deus
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 331
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 12. Jan 2018, 09:25

Annus it undecima, sicut fit, luce peracta
teque fugit mensis, Iane, regente, biceps.
Quo sis consilio, mihi dic, usurus, amice!
Quid nouus hic annus uis tibi donet iens?
Est annus ueteri similis. Meliora daturum
hunc tibi cum speres, asperiora putas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 12. Jan 2018, 09:57

Haud paucos referunt his aegrotare diebus:
Me quoque tussis habet nunc caleoque febri.
Cogimur in molli fessi remanere cubili:
Sic etiam quaedam commoda morbus habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15226
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Exabot [Bot] und 7 Gäste