Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 25. Feb 2024, 11:50

Caedere progeniem populi parat auctor in ara,
cum sic sacrificans se probet esse pium,
at Dominus non uult genitorem caedere natum,
nam talis minime est hostia grata Deo.

http://www.zeno.org/Kunstwerke.images/I ... 1304505041
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 29. Feb 2024, 18:18

Vltima quae lux est mensis iam paene peracti,
quattuor ex annis hanc modo solus habet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Mär 2024, 07:59

Me saeuum medicum non uis memorare, Camena,
nam lepidos uersus hunc meruisse negas.
Hunc medicum nequeunt uersus sanare furentem,
sed medicaminibus fortibus ipse caret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Mär 2024, 09:03

Saeuus ubi Caesar cursus instruxit equorum,
sic reuocans circum forma rotunda manet.

https://www.rommalanders.com/wp-content ... 81x344.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 2. Mär 2024, 19:06

Qui silices Sciahti collegit ubique iacentes,
huic auido furi est poena ferenda grauis.

https://greekcitytimes.com/2024/01/24/v ... e-pebbles/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 3. Mär 2024, 10:54

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1976
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » So 3. Mär 2024, 20:15

More vetusto* si pangere licet, en versus evadit hexameter:

ATRI IANVA DITI‘ PATET NOCTESQVE DIESQVE.

Obiter autem, o Mystica, hoc ausim rogare: Tantum temporis insumpsisti ad omnes (!), quos umquam effuderas, nuntios delendos, quin immo eradicandos, ut pro certo habuerim te hisce foris in aeternum vale dixisse. tantillo autem post tota redux videris. quibus, si fas, rebus instincta sic egisti?

Semper vale! :-)


(*) i.e. „s“ littera terminali muta
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » So 3. Mär 2024, 20:19

en rogandum superadditum:

qua intelligentiā artificiali (sit venia verbo) usa istas imagunculas efficere soles? Midjourney? Dall-E?

vale.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 3. Mär 2024, 21:13

Nosce, quaeso, primam syllabam formae "patet" breuem esse.
Hunc ergo hexametrum propono
Ditis porta solet noctesque diesque patere.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » So 3. Mär 2024, 23:34

non nescio primam syllabam verbi patendi brevem esse.

sic volui:

_ _ | _ v v | _ vv (pa-)| _ (-tet) _ | _ v v | _ v

Nonne quadrat?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 4. Mär 2024, 09:44

Diti e duabus syllabis longis constat. Post Ennium talem syllabam corripere non licet.
Ecce, etiam pentametrum creaui, ut distichon integrum legatur.
Ditis porta solet noctesque diesque patere,
sed prius ingressos clausa redire uetat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16894
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Mär 2024, 11:31

istud ipsum est, cur "more vetusto" dixerim :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Mo 4. Mär 2024, 11:35

istud distichon certe placet! :klatsch:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6902
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 4. Mär 2024, 17:26

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1976
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon ClaudiaK » Di 5. Mär 2024, 06:44

Num luna in antro est? :verwirrt: :wink:
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 455
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste