Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Okt 2018, 16:58

Vt terram tueamur, - heu – iubemur
uesci uermibus et citis locustis
pro bobus suibusque piscibusque.
Venabor sub humo feras uagantes,
sed captare ualere me negandum est,
alte cum saliant, citas locustas.
https://www.sn.at/wirtschaft/oesterreic ... l-27471505
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 31. Okt 2018, 10:08

Hac phantasmata lamiasque nocte,
cum mensi ueniente clam Nouembri
annus cederet atque hiems iniret,
ex Orci tenebris redire Celtae
ad terras hominesque crediderunt.
Vnoquoque solet redire nota
anno fabula: Credimus libenter,
quae non sunt – mihi crede! – credita illis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 11. Nov 2018, 15:12

Martini memores gaudemus pinguibus escis.
Atra haec anseribus maestaque habenda dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 17. Nov 2018, 22:32

Potator sedet in sua taberna.
„Hic“, inquit, „sedeo miser biboque,
uxor ne mihi sit domi uidenda,
sed cum nocte reuerterim, uidebo
post multos calices miser bis illam."
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 18. Nov 2018, 13:31

Post calices pressos latices opus edere nos est
nec cibus in pleno uentre manere potest.
Suadet, uti nobis, cultus, latrina petatur,
ne squalens oleat riuulus, arbor, ager.
Mox tibi mincturo reseratur porta, uir, – „Intra!” –
post breue cum liceat tempus adire locum.
Turba puellarum latrinas obsidit ingens
et rogat impatiens „Inuida porta, pate!“
Mille cacare uolunt, cupiunt iam mingere mille:
O quam – crede mihi! – nos iuuat esse uiros!

https://www.abendzeitung-muenchen.de/in ... c3945.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Nov 2018, 09:35

Vana uirescentis manserunt somnia ueris,
quod calor exsiccans cuncta secutus erat.
Praeteriere dies, quos sol aestusque fouebant:
molliaque autumnus carpere poma iubet.
Et folia arboribus uenti rapuere furentes
et rosa marcescit prataque flore carent.
Iam non sunt uiolae, iam non sunt lilia in horto,
nec mel dulce et olens colligit agmen apum.
Candida delapsis niuibus mox arua tegentur
et gelidum marcens uix feret arbor onus.
Vndecimus mensis cum iam sit paene peractus,
multi non remanent tempore eunte dies:
Mox “Vetus anne, uale!” laeti clamabimus atra
nocte nouumque feres ordine, Iane, tuo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Dez 2018, 08:22

Te sine peccato mater tua concipit Anna,
o Maria, ut genetrix sis Dominique parens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Dez 2018, 11:34

Cur consedit homo uagus domumque
certam quaesiit? Haec fuit manendi
illi causa eadem prius uagato,
quae considere nos quoque et manere
uult: Ceruisia causa sedis extat.

https://wiener-online.at/2018/12/04/arc ... -sesshaft/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Dez 2018, 21:13

Decima decurrit mensis lux orta Decembris:
anni pars abiit maxima, parua manet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 15. Dez 2018, 07:29

Huic fesso remanent carentia anno
octo bidua sole: Mox agemus
nascentis tacitam Dei sacramque
noctem, mox Stephani prius fidelis
occisi cruciatus audietur,
quam mensis tuus, o bifrons, inibit
atque actum nouus insequetur annus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 25. Dez 2018, 23:54

Quo cras fiet iter? Quod rus, quae moenia adibo?
Buduiciique domus cras calicesque petam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 26. Dez 2018, 07:54

Coctane Buduicii dabitur ceruisia uasis? :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 26. Dez 2018, 08:24

Cum festum Stephani famosi sanguine fuso
uenerat, humorem nos quoque adire iuuat.
Buduicium fit iter – quis nobis, quaeritis, humor
sese pollicitus sit fore Buduicii.
Non solum liquidas Samson dat saxeus undas,
cui sacrum puteum scimus habere forum,
sed melior puteo petitur caupona sonanti,
cui melior potus sit Cerealis aqua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 30. Dez 2018, 15:20

Esse fugax tempus monet annus paene peractus.
Ire dies sentis nec reuocare potes.
„Hora, mane! Pulchra es.“ uellem exclamare, „Morare!“
Horaeque effugiunt effugiuntque dies.
Orto, Iane, tuo mensi nouus annus inibit.
Hic te, Iane biceps, fausta fauente ferat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 31. Dez 2018, 07:54

Annus hic elabitur ultimusque
it dies horaeque uolant peritque
proximo mensis ueniente rite
mense December.

Quae fuerunt, respicimus bonumque
inscii nobis fore proximum annum
omnibus speramus uti quotannis
speque fideque.

Dulce uinum prome! Reple liquore
cantharos spumante, deo ut bifronti
vultibus laetis liceat salutem
dicere et anno!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste