Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Zythophilus » Di 5. Feb 2008, 07:16

Code: Alles auswählen
Plebs, quam larua tegit, bacchatur laeta per urbem
 pompaque per plenas it furibunda uias
nec platea ulla caret potoribus et petit amens
 Baccho saepe nouum turba iubente merum.
Liba rotunda uorant, quae feruida oliua parauit.
 Armenia his prunus dulcia corda dedit.
Cum exierit clamor cras ebrietate fugata,
 crux erit in media canaque fronte cinis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mi 6. Feb 2008, 12:06

Code: Alles auswählen
Teque hominem miserum mortalemque esse memento.
  Scripta in fronte tua cruxque cinisque monent.
Quam retinere nequis, cum uita recesserit olim
  morte furante animam, nil nisi puluis eris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De quodam directore media nocte epistulas scribenti

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Feb 2008, 12:10

Code: Alles auswählen
Nocte sedens cartas director miserat ad nos
 nec mora iam uenit proxima carta uolans.
Somnia qui nescit, qua scribere desinet hora?
 O rubra, quot cartas mane uidebis, Eos?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De quodam amico in Carinthiam profecto

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Feb 2008, 11:15

Code: Alles auswählen
Vrbanus petiit montes Margonius altos,
 rustica qua stabulans gens regione colit.
Miraque lingua est his nobisque aliena: Monemus:
 Edere si qua uelint carmina, amice, caue!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Gerardo

Beitragvon Zythophilus » Mo 11. Feb 2008, 22:39

Code: Alles auswählen
Nunc extrema tenet miserum te silua, Gerarde,
 magna tibi pinus tecta abiesque parant.
Nunc uia rara patet, qua perducaris in urbem.
 Confectis studiis Fauna, Gerarde, te habet!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Di 12. Feb 2008, 10:41

Code: Alles auswählen
Arduo ubi colitur multis sapientia templo,
 proxima – pol! – plures laeta taberna uocat.
Huc sapiens properat multum auditura iuuentus,
 hic potura manet, cum mera, Phoebe, neges.
Hanc laetam dico, bone Bacche, fuisse tabernam.
 Nunc caupo lacrimat, maesta taberna dolet.
Nunc cur tristitia laeta olim tecta premuntur,
 sal et aquam misces, tristis ocelle, mero?
Confectis studiis abiit potator ab urbe:
 qui tantum hausit, eget licta taberna uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Epigramma Theodiscum iambis Latinis redditum

Beitragvon consus » Do 14. Feb 2008, 10:10

Code: Alles auswählen
Bonum Deus producit, mortales malum:
cervesam faciunt homines, at vinum Deus.


Noli irasci, mi Zythophile!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14139
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Feb 2008, 18:03

Code: Alles auswählen
Est, ubi museum fluitans Sprea praeterit, ingens,
 olim quae decuit Pergamon, ara Iouis
nec iam diuisa spectantur in urbe Gigantes
 conspiciturque mihi saxea turba deum.
Tot ueteres lapides hac miror in urbe uidendos,
 ut uix ulla Asiae saxa relicta putem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Primus huius diei nuntius

Beitragvon Zythophilus » So 17. Feb 2008, 10:18

Code: Alles auswählen
Nullus ad haec hodie missus fora nuntius: Omnes
 uos saluere iubens aduenit ecce meus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 17. Feb 2008, 11:12

Code: Alles auswählen
O mihi dura dies, qua uix crudelior ulla.
 Noli tristitia nos cruciare nigra!
Degere cur maestas hodie nos cernitis horas,
 frigida cum Phoebus luceat arua fouens?
Tempore – quid faciam? – cessum fugit otium eunte
 nec reuocare miser tempora lapsa queo.
Mox tamen adueniet lux hac crudelior – eheu! –
 quae miseros operam coget adire dies!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Victori semper sitienti

Beitragvon Zythophilus » So 17. Feb 2008, 16:38

Code: Alles auswählen
O quid, Victor, agis? Quae pocula ducis, amice,
  ut tibi uincatur bestia praua, sitis?
An, cum cista uacet tua frigida, uictus et ardens
  uxorem calices iam tibi ferre iubes?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Austria quos genuit, uult uatum carpere flores

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Feb 2008, 18:33

Code: Alles auswählen
Austria quos genuit, uult uatum carpere flores
 iungereque edendo carmina carpta libro.
Consilium laudans, quod cepit Alesius, opto,
 coeptibus ut faueat Musa iuuetque uirum.
Mittite nunc, uates, uos si quid habetis, ad illum,
 ne nimium tenuis sit sine carne liber.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Di 19. Feb 2008, 17:32, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

CONSO

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Feb 2008, 22:55

Code: Alles auswählen
Nos habitare locum, Cereris qui munera Baccho
 iungere cocta solet, candide Conse, putas.
Sedes, quam colimus, talem iam non coquit undam
 coctorisque domus pocula clausa negat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De lunae defectu hac nocte uidendo

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Feb 2008, 20:14

Code: Alles auswählen
Nulla mihi media cernetur luna tenebris,
 nam comitem terrae distrahet umbra tegens.
Si nubes aderunt, umbra quae tecta latebit,
 cerni non poterit nube negante comes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De duabus lunis

Beitragvon Zythophilus » Do 21. Feb 2008, 09:03

Code: Alles auswählen
Te uidisse duas dicis post pocula lunas.
  Quo fieri possit, miror, amice, modo.
En, numero longas calicum crescente per horas
  lunarum numerum te duplicasse puto.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15840
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste