Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Apr 2008, 09:23

Code: Alles auswählen
Sub ramis patulis num sentit glandifer arbor
 horrida radentem cortice terga suem?
Squalorem scabit hic et gaudet glandibus eius.
 Glandibus exesis foetida merda manet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Do 10. Apr 2008, 10:25

Code: Alles auswählen
Sedate nunc, amici, controversias,
quibus ne nugae timeo tabescant brevi.

:grins:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Apr 2008, 12:26

Code: Alles auswählen
Sese errasse negat puer atque offenditur. Absit!
 Iudicat inuidiam nescius ipse suam.
Virtus atque animus tamen admiranda reuersi,
 qui capite assidue saxa ferire cupit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Sokrates Palaios » Fr 11. Apr 2008, 18:13

Platonovus hat geschrieben:O genus inritabile - idiotarum!


Code: Alles auswählen
Vae mihi in foro quid dixerit hic Platovetus,
 legere cum posset  stuporem Platonovi!
οἶδα οὐκ εἰδώς
Benutzeravatar
Sokrates Palaios
Censor
 
Beiträge: 714
Registriert: Mi 9. Nov 2005, 16:01
Wohnort: Alte Kurpfalz

Beitragvon Zythophilus » Mi 16. Apr 2008, 11:26

Code: Alles auswählen
Nos hilares horas egisse uidemur in antro,
  Victor ubi nobis pocula laeta dabat.
An meminisse nequis, quantum potaueris illic,
 immemorique dolet - uae ! - tibi mane caput?
Carmina fiebant, ut semper cuncta fluebant;
 Musane tunc aderat uatibus ipsa fauens?
Scribere te assiduis temptat cogente querelis
 carmina tum Victor; scribit et arte dolet.
Continuo urgebas, dum distichon edidit ille -
 Bacchum discipulis constat adesse suis.
Sicilides Musae, furioso ignoscite uati,
 qui petit a cunctis uerba dicanda sibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mi 16. Apr 2008, 21:43

Code: Alles auswählen
Mille dicaturos alios sibi Alesius optans
 carmina uult uates continuoque petit.
Carmina qui nolunt componere, saepe petuntur
 nec referre puto, num malus insit odor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 17. Apr 2008, 12:12

Code: Alles auswählen
Horrida bella metris magnis mandauit Homerus;
 rara tibi placuit, docte Catulle, Venus.
Commutata deis cecinisti corpora, Naso,
 quem pepulere domo Caesar et ars et amor.
Sunt Musae uariae, cum spirent numina uati
 cuique suum ingenium Musica resque suas.
Apta tibi inuenies certe metra. Quaerimus ex te,
 cur modo nunc de te scripta, Gerarde, petas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 17. Apr 2008, 20:40

Code: Alles auswählen
Carmina cur nullus dare uult laudantia uates
 nec tam grata tibi scripta, Gerarde, dicat?
Zythophilus scribit, sed olent merdam metra equinam.
 Inuitis reliquis scripta tibi ipse dica!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 19. Apr 2008, 11:12

Code: Alles auswählen
Et custodit equos et uertit stercus equorum.
 Constat amare suos corde Gerardus equos.
Huic sunt uota tamen, pastori somnia magna:
 Custodire cupit lata per arua boues.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De laboribus poetae ruri uersantis

Beitragvon Zythophilus » Sa 19. Apr 2008, 13:43

Code: Alles auswählen
Nec taceo stabulum neque olens hic stercus equorum.
 Carmine erit medio lisque uirique labor.
Septima lux, statuit Deus, ut sit danda quieti,
 sed seruo requiem dura puella negat.
Vt curam eiciat petit amens dona Lyaeum,
 sed potare uetat - uae! - mera saeua uirum.
Pyxidas abscondit - num uiderit illa, requirit,
 ne cernat latebras poculaque illa, timens.
Gratia cui non est, cacat hinnit bestia mordet,
 assidueque tamen faenaque aquamque petit.
Qualis uita uiro, qui quondam uersibus omnes
 delectans animos mouit et arte leui.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De schola

Beitragvon Zythophilus » Sa 19. Apr 2008, 16:23

Code: Alles auswählen
Exilium insanis schola; utrum custodiam an ipse
 inscius hic tenear, rem dubiam esse puto.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 20. Apr 2008, 08:30

Code: Alles auswählen
Carmina, docte, tibi uersusque, Gerarde, dicari
 uis. Nolunt alii metra dicare tibi.
Vna tamen dare uult. Si scribere iusseris, edet.
 Cur tibi eam non uis scripta dicare probam?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De sodali Romam iter facturo

Beitragvon Zythophilus » Di 22. Apr 2008, 07:13

Code: Alles auswählen
Heu! mihi quaerenti Romam respondit iturum
 esse sacram Veneris se Petrus ante diem.
Nos absente Petro pacta potabimus hora,
 si tua consilium mens retinebit idem.
Tunc, sitis ut sit ei bene nota salusque, bibemus,
 et cibus, optantes, pinguis in urbe iuuet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Di 22. Apr 2008, 07:14

Code: Alles auswählen
Pluribus – ecce – metris mihi res tractantur eaedem.
 Elige tu ex multis optima, amice, bonis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16952
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 92 Gäste