Latrator rediit petens forum relictum, quo nemo sapientior aera haurit, gannitque obloquiturque more noto. Qui ridere uirum uelint superbum, sunt, aut rem potius tacere miram, ast unus socius iuuat molestum, cum semper stomachetur excitatus.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
nihil reprehendo. sed non modo libelli, sed etiam verba habent sua fata. quod nonne etiam ad vocem stomachandi pertinet hoc in foro?
sed certe nihil obstat, quin libere etiam isto utamur vocabulo.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Quid illud "se contentum esse" sibi vult? Quomodo in vita cottidiana fit? Quomodo vivit ille, qui se sit contentus? Omninone tali modo vivi potest? Nonne sunt semper condiciones, sine quibus nemo se contentus vivat liceat? Memento Senecam fuisse virum divitissimum nulla re indigentem ad victum parandum!