- Code: Alles auswählen
Carmina quis possit meliora scribere nostrum,
Non video, vates optime Zythophile.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Carmina quis possit meliora scribere nostrum,
Non video, vates optime Zythophile.
Hae modo sunt nugae, sed certe laetor, amice,
scripta iocosa uidens, Conse, placere tibi.
Quae calamo celeri conscribis carmina cuncta
Iniciunt animo gaudia perpetua.
Continuis pluuiis papam Austria quassa salutat.
Ad cellam Mariae terra liquore madet.
Cur, Petre sancte, uiro caelesti irasceris ira
imbreque, quem perhibent sede sedere tua.
Ah, pluit assidue, dum papa moratur apud nos.
Nonne abeunte premet pontifice aether aquas?
Imbribus obscurant magnis nunc nubila papam:
Haec modo laetificent carmina pontificem!
pontes pontifici faciant Vindibonæ viri
assis pedibus papa transgrediatur vias!
Campos Austriacos Romanus papa reliquit.
Cogitat: Hercle, illis cur pluit usque in agris?
En quid aperta, fauens ut faucibus exeat humor
siccis, ostendit frigida cista mihi?
Ecce lagoenae haerens papae subridet imago:
Dicere poturis ipse uidetur: AVE!
Ecce redit Tiberis, cum papa reliquit arenam.
Num casu rediit? Nulla pericla uidet.
Mitius est caelum. Cesserunt frigus et imber
autumnique recens uenit in arua tepor.
Tres lacrimante dies quare sol nube latebat?
Te radios calidos, papa, fugasse, puto.
Exhilarare solet mentem cervisia nostram:
quae sit causa, mihi dic age, Zythophile!
Nubes, quas fugisse putauimus, aethera celant:
Moliri reditum te, Benedicte, reor.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 48 Gäste