Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Fr 5. Mai 2017, 12:18

Bavaris sibi persuaserunt cervisiam cibum verum et unicum esse.
Quomodo nisi cervisia illos alam, quibus cutis sit crassissima? Eodem liquore eos etiam lavare et purgare consuevi.
Ergo meum "elephantile" pete, quo in loco te optime habiturum puto. Odore elephantilis maxime delectaberis. Fac venias et olfacias! ;-)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11523
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Mai 2017, 12:46

Qua fieri solum ceruisia pura iubetur,
lex elephantinum stercus inesse uetat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Mai 2017, 20:57

Quid culti tibi agunt elephanti, Marce? Cacantne?
Stercoris est certe copia magna et olet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Do 11. Mai 2017, 16:58

Zythophilus hat geschrieben: Cacantne?


Illi cacant, ego coquo. Num sortes firmae meae comparare cupis? Quarum pretium augeri iam coepit.
Dum cacant, in dies divitior reddor. Pecuniam apud me collocasse te numquam paenitebit, etsi illi cacare olim desierunt: Quod ab illis non cacabitur, ipse cacabo. Crede mihi hoc: Cervisa ex cacato meo cocta etiam delicatior erit, maiore pretio vendetur tibique ipsi etiam magis placebit.
Ad hoc mihi persuasi elephantos eo melius cacaturos esse, quo saepius carmina tua eis recitassem.
Tua in opera quidem non cacant,quae maxime diligant, immo ad cacandum incitantur non ignari te cervisia nova valde delectari.
Tu ergo, felix Austriace, carmina compone, dum alii pro me teque cacare non desinunt.
Quid praeclarius nisi cacato divitem fieri - foetoris quidem immemorem?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11523
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Mai 2017, 23:50

Ingentes stabulis elephantos eice, Marce,
et probibe stercus, Marce, fugaque feras!
Pro merda melius latici miscere coquendo,
fundere quod possis tu facile ipse, licet.

https://www.thrillist.com/news/nation/n ... cebook-869
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 28. Mai 2017, 20:58

Schambeck.jpg
Muri stant, quamquam ceciderunt multa per annos,
necdum magna domus tota tempore ruit.
Turris adhuc duplex monet et mortalibus olim
culta piis memorat numina sancta Dei.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Mai 2017, 22:36

Me tradam tenebrae uolunt quieti
et nox luce dari iubet fugata
molli languida membra nostra lecto.
Omnes ut bene dormiatis, opto
et det somnia gratiora Morpheus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 13. Jun 2017, 17:12

Ardentes calidus demisit Iunius Idus
et reor aestatis laetus inisse dies.
Cautarumque parum cutis arida sole rubescit
et radiis urit bracchia, colla, genas.
Turba puellarum breuioribus usa theristris
nec pannis umerum crusque femurque tegit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Jun 2017, 11:23

Quam iam non sequeretur ulla, cenam
fidis discipulis parans Iesus
sese tradidit obsecutus ipse
firmauitque simul mero cruoris
passurus modo corporisque pane.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Jun 2017, 15:02

Quem plerique perisse iam putarunt
aut terras petiisse clam remotas,
ut se sol et arena perfouerent
laxatosque lauaret unda salsa
artus et fluat humor in labella,
demum uiuere Vulpium uidemus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Jun 2017, 21:06

Lacrima Ouidii.jpg
Haec uatis lacrimas amphora habere Nasonis
fertur, sed potius dulce putate merum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 27. Jun 2017, 21:11

HeidentoR.jpg
Fundamenta probant, ubi Danubii fluit unda,
Roma, diu ciues hic habitasse tuos.
Denique militibus depulsis Roma recessit,
tempore uti caderent omnia uique fera.
Quisquis adire paras Carnunti tecta, uiator,
haec aequata solo nosce latere in humo.
Castra uides thermasque etiam sunt amphitheathra,
si, quidquid fuerat, fingere mente potes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 29. Jun 2017, 20:05

Mons Niueus petitur, summus conscenditur – ite! –,
repere qua pinus curua uidetur humi.
Non fisos pedibus fert ferrea raeda pigrosque,
montis ut ad culmen commodius sit iter.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Exinterator » Fr 30. Jun 2017, 11:13

Immanes habitant quoque eis in montibus ursi
Qui surrepta aliis furto ientacula mandunt
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 30. Jun 2017, 12:00

Spiritus eripitur Cecropis mirantibus urbem:
Ars hunc eripiat, miror, odorne malus.

http://www.heute.at/welt/news/story/Pfu ... l-53048560
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste