Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Mox ueniet Dominus! Candela secunda moneto,
pinea quam uiridi fronde corona tenet.
Fesse, nihil meditans properas nisi dona per urbem:
Quae, nostine, Deus munera ferre uelit?
Mox subeundus erit studii labor ultimus acris:
Qui cum transierit, iure magister eris.
Finem cum uideas, iam te trepidare, sodalis,
teque puto timidum quaerere: „Pol, quid erit?“
Non dubito, studium quin confecturus, amice,
sis bene, nec misero est haec tibi causa metus,
uenturum autem scis – haec certe causa timoris:
Et schola teque horrens turba docenda manet!
Calliope forsan prohibet, ne talia temptem:
cur studium illa negat istud inane mihi ?
princeps haec causa est, cur arte equidem hac leviore
me abstineam, mihi non temporis esse satis.
quid? tempus terere studiis quis amabit ineptis?
utilis iste labor num sit, ego dubito.
nam quot cervisiae cyathos aut pocula vini
quando quis biberit, cuius id intererit ?
quare quod ceteri dubitant ita perdere tempus,
noli credere eos arte carere pari.
quandocumque leves nugas hic composuisti,
me stupefecit et ars ingeniumque tuum.
aemulus esse tibi nolo. licet et mihi versus
condere contingat : deerit ullus amor.
Versus ne facias, dicis prohibere Camenam.
Si se ita res habeat, Musa sequenda iubens.
Tempora non duco lepidae data perdita turbae,
nec refert, calices an sacra festa canam.
Scribere te constat metra posse decentia uatem:
Edere Calliopen scripta iubere puto.
Res sit inutilis haec, uideatur inepta Camena,
sed faciam uersus me placuisse putans.
Metra uetare deam te scribere credere nolo:
Oscula cur spernis grata Heliconiadum?
Nostra licet placeant; num sint bona carmina, quis scit?
Ingenium tibi idem est, utere dote data!
Propositum accipio, mea cum componere malim.
Quae scripsere alii, Musa Latina canat.
Tertius hoc quis erit nostro in certamine uatum?
Nonne is amans sapiens carmina Consus erit?
His qui uasa solet, puerum, cito ferre, uocarunt,
ut ferret siccis pocula plena sibi.
Purum uelle sibi ferri calicem addidit unus.
Pincernae referens aufugit ecce puer
Moxque redit calicesque ferens a fonte „Quis“, inquit,
„en, uoluit purum me sibi ferre?“ puer.
Cetera turba tacet nec uult metra reddere quisquam,
solus ut incipiam - macte - mihi ipse loqui.
Nonne tibi mirus, mirande poeta, uideris,
qui ipse tibi loqueris? Miror et ipse loquor.
Zythophilum quaerunt; ubinam latet, hercle, poeta?
Quaerit, nec reperit tota taberna virum.
Post calices nimios oculis elabitur ille
nec scit, ubi iaceat, Bacchica turba, latens.
Ebrius ut fuerat, pede iudicat ire sodalem
non potuisse cohors nec domum abisse querens.
Quaesitus sub mensa aliis quaerentibus alta
pace fruens dormit, dura licet sit humus.
Quamquam mira refers, tibi quis rem credet, Equestri?
Illo tunc fateor me iacuisse loco.
Fessus eram. Cur id licuit tibi noscere? Ligno
ipsum te abdiderat proxima mensa suo.
Te studium mirans terere arbitror acre, Gerarde,
atque intacta labris pocula, sicce, fugis.
Nil haurire cupis nisi nunc sapientiam, amice,
ut transire uolans ultima saxa queas.
Zythophilus duplicatus redditus esse videtur:
nonne hic Equestrius est illius alter ego?
nonne iacebat humi ebrietate sepultus uterque?
nonne et utrumque eadem mensa virum abdiderat ?
quod vidisti , dupliciter vidisse videris:
mensa duplex hominem condiderat duplicem.
Abditus in Tiberi vates emergitur undis
se lepidum ostendens scribere posse metrum.
Ebrietas Musis tibimet res digna uidetur,
Ebrium uti vatem tete iubente canant.
Quae folia eripuit matura uirentibus Indus
fruticibus, totiens carpta mouente manu,
torrida poturus miscet feruentibus undis,
omnis ut eueniat gramine uis et odor.
Spiritus imbutus calido uiuescere potu
dicitur et liquida dote redire uigor.
Quodsi deficiat foliorum hic Indicus humor,
callidus huic calici dat magis acre merum.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 42 Gäste