Quae sunt festa Nouembribus Kalendis, ut multi tumulos petant suorum et claro decorant sepulcra flore et candela flagret memor piorum ac terrae grauitate conditorum? Sanctis omnibus hic dies sacratus, et, cum sit uacuus, iubemur omnes carorum meminisse morturorum et, quos mors rapuit, sepulcra eorum exornare precesque luctuosas, ut sit, fundere, Christus his benignus parcaturque animis deo uolente.
modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas! (Cic.)
etiam lue affectus et infectus poetaris! etiam bibis, coquis, helluaris ...?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
nunc demum magnum illud carmen epicum exarare vacas, quod tot annos animo volvebas