Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Apollonios » Fr 7. Dez 2007, 22:20

numquam te superabo, Zythophile mi, verbis!
factis nugacibus solum te et omnes præcedo.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

Beitragvon Apollonios » Sa 8. Dez 2007, 01:21

frigore laborant manus, cordis ventriculi crepunt,
gula testaque dolent, pulmones frement quatentes!
Maro est mortuus, obit etiam Archipoeta,
pauper ægrotusque ego: veniat mundi occasus.
וָאֹמַר מִי־יִתֶּן־לִּי אֵבֶר כַּיּוֹנָה אָעוּפָה וְאֶשְׁכֹּנָה ׃
et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
ps. 55,7
Benutzeravatar
Apollonios
Dictator
 
Beiträge: 1395
Registriert: Mi 28. Feb 2007, 18:34
Wohnort: Berolinum

De secundo Aduentus die dominico

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Dez 2007, 09:30

Code: Alles auswählen
Mox ueniet Dominus! Candela secunda moneto,
 pinea quam uiridi fronde corona tenet.
Fesse, nihil meditans properas nisi dona per urbem:
 Quae, nostine, Deus munera ferre uelit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 8. Dez 2007, 10:16

Code: Alles auswählen
Mox subeundus erit studii labor ultimus acris:
 Qui cum transierit, iure magister eris.
Finem cum uideas, iam te trepidare, sodalis,
 teque puto timidum quaerere: „Pol, quid erit?“
Non dubito, studium quin confecturus, amice,
 sis bene, nec misero est haec tibi causa metus,
uenturum autem scis – haec certe causa timoris:
 Et schola teque horrens turba docenda manet!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

ad Zythophilum querentem in versibus faciendis se esse solum

Beitragvon Tiberis » So 9. Dez 2007, 00:35

Code: Alles auswählen
Calliope forsan  prohibet, ne talia temptem:
  cur studium illa negat  istud inane mihi ? 
princeps haec causa est, cur arte equidem hac leviore
  me abstineam, mihi non  temporis esse satis.
quid?  tempus terere studiis quis amabit ineptis?
  utilis iste labor  num sit, ego dubito.
nam quot  cervisiae cyathos aut pocula vini
  quando quis biberit, cuius id intererit ?
quare quod  ceteri dubitant  ita perdere  tempus,
  noli credere eos   arte carere pari.
quandocumque leves nugas hic composuisti,
  me stupefecit  et ars ingeniumque tuum.
aemulus esse  tibi nolo. licet et mihi versus
  condere contingat :  deerit ullus amor.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10927
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Tiberi poetae

Beitragvon Zythophilus » So 9. Dez 2007, 11:45

Code: Alles auswählen
Versus ne facias, dicis prohibere Camenam.
 Si se ita res habeat, Musa sequenda iubens.
Tempora non duco lepidae data perdita turbae,
 nec refert, calices an sacra festa canam.
Scribere te constat metra posse decentia uatem:
 Edere Calliopen scripta iubere puto.
Res sit inutilis haec, uideatur inepta Camena,
 sed faciam uersus me placuisse putans.
Metra uetare deam te scribere credere nolo:
 Oscula cur spernis grata Heliconiadum?
Nostra licet placeant; num sint bona carmina, quis scit?
 Ingenium tibi idem est, utere dote data!

:?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Tiberi poetae nouum uatum certamen proponenti

Beitragvon Zythophilus » So 9. Dez 2007, 18:39

Code: Alles auswählen
Propositum accipio, mea cum componere malim.
 Quae scripsere alii, Musa Latina canat.
Tertius hoc quis erit nostro in certamine uatum?
 Nonne is amans sapiens carmina Consus erit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 9. Dez 2007, 19:10

Code: Alles auswählen
His qui uasa solet, puerum, cito ferre, uocarunt,
 ut ferret siccis pocula plena sibi.
Purum uelle sibi ferri calicem addidit unus.
 Pincernae referens aufugit ecce puer
Moxque redit calicesque ferens a fonte „Quis“, inquit,
 â€žen, uoluit purum me sibi ferre?“ puer.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Mihi ipsi

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Dez 2007, 07:32

Code: Alles auswählen
Cetera turba tacet nec uult metra reddere quisquam,
 solus ut incipiam - macte - mihi ipse loqui.
Nonne tibi mirus, mirande poeta, uideris,
 qui ipse tibi loqueris? Miror et ipse loquor.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De proxima Zythophili nocte

Beitragvon Equestrius » Mo 10. Dez 2007, 23:01

Code: Alles auswählen
Zythophilum quaerunt; ubinam latet, hercle, poeta?
 Quaerit, nec reperit tota taberna virum.
Post calices nimios oculis elabitur ille
 nec scit, ubi iaceat, Bacchica turba, latens.
Ebrius ut fuerat, pede iudicat ire sodalem
 non potuisse cohors nec domum abisse querens.
Quaesitus sub mensa aliis quaerentibus alta
 pace fruens dormit, dura licet sit humus.
Equestrius
 

Equestrio

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Dez 2007, 23:46

Code: Alles auswählen
Quamquam mira refers, tibi quis rem credet, Equestri?
  Illo tunc fateor me iacuisse loco.
Fessus eram. Cur id licuit tibi noscere? Ligno
 ipsum te abdiderat proxima mensa suo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mi 12. Dez 2007, 22:14

Code: Alles auswählen
Te studium mirans terere arbitror acre, Gerarde,
  atque intacta labris pocula, sicce, fugis.
Nil haurire cupis nisi nunc sapientiam, amice,
 ut transire uolans ultima saxa queas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

ad Zythophilum sive Equestrium

Beitragvon Tiberis » Do 13. Dez 2007, 01:44

Code: Alles auswählen
Zythophilus duplicatus  redditus esse videtur:
  nonne hic Equestrius est  illius alter ego?
nonne iacebat humi ebrietate sepultus uterque?
  nonne et utrumque eadem mensa virum abdiderat ?
quod vidisti ,  dupliciter vidisse videris:
  mensa duplex hominem condiderat duplicem.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10927
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon Equestrius » Do 13. Dez 2007, 16:59

Code: Alles auswählen
Abditus in Tiberi vates emergitur undis
 se lepidum ostendens scribere posse metrum.
Ebrietas Musis tibimet res digna uidetur,
 Ebrium uti vatem tete iubente canant.
Equestrius
 

De potu foliorum Indicorum

Beitragvon Zythophilus » Fr 14. Dez 2007, 11:39

Code: Alles auswählen
Quae folia eripuit matura uirentibus Indus
 fruticibus, totiens carpta mouente manu,
torrida poturus miscet feruentibus undis,
 omnis ut eueniat gramine uis et odor.
Spiritus imbutus calido uiuescere potu
 dicitur et liquida dote redire uigor.
Quodsi deficiat foliorum hic Indicus humor,
 callidus huic calici dat magis acre merum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15833
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste