Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Christophorus » Do 22. Aug 2019, 13:06

:shock:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 31. Aug 2019, 16:14

A multis petitur suadentibus insula uentis,
otia uti uacui, qua sonat aequor, agant.
Quis dubitat, multas quin praebeat Hellas amoena?
sed tamen haud omnes laetus adire potes.
Omnibus Icaria est per uersus nota Nasonis:
Mors pueri et pietas hic uetat otia agi.
An, miseri genitor qua nati corpus arena
condidit, hanc calidam uis tua membra premant?
Visne maris te eadem memoris lauet unda natantem,
quam puerum uates ille necasse refert?
Quodsi delapsus post Bacchica dona iacebis,
non dabitur terrae nomen aquisue tuum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 1. Sep 2019, 18:36

Cedere uult aestas; sunt otia longa peracta.
Cras mihi erit solitus, qui fuit ante, labor.
Imus euntque dies; mensis nouus incipit, ut fit,
balnea quo pauci lata lacusque petent.
Mox folia autumnus pinget rapienda procellis,
cum referent hilares somnia rara dies.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 4. Sep 2019, 20:37

Hodie legi Vindobanam dignissimam vivendo urbem toto in mundo esse.
https://www.tagesschau.de/ausland/wien- ... t-101.html
Zuletzt geändert von medicus am Sa 7. Sep 2019, 08:20, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 5. Sep 2019, 22:32

Aestatem reuocat calidam sol imbre fugato,
ut procul autumni frigus abesse putes.
Ne te decipiant radii, ne mitior aura!
Tempora Septembri conuenientia erunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 9. Sep 2019, 11:20

Litus et unda procul, procul otia commoda iam sunt
nec prope aquam positum corpus arena fouet.
Cur litus uacuum est? Cur deserta insula Graeca est
fidisque hospitibus parua taberna caret?
Paucique accipiunt tua carmina, rauca cicada,
nec pinus patulae quaeritur umbra tuae.
Te petit undisonum nullus, Benace, uiator
aut Adriae fluctus Pannoniaeue lacus.
Rana loquax maneat; sunt stagna natantibus orba,
ut requiete frui piscis anasque queant.
Gauia nunc gaudet, gaudet nunc cancer in algis,
quod sua transgresso nemine regna tenet.
Quis dubitare potest, feruens quin fugerit aestas?
Aestatem referunt somnia sola mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Sep 2019, 22:07

Qua Tagus Oceano fluctus latissimus infert,
fama Laertiaden nauibus isse refert.
Cum uolet October uenturo cedere mensi,
ferrea nos illuc tansuehet ala citos.
Num quaeram ueteris uestigia Vlixis in urbe?
Naue quis hunc celeri credat adisse Tagum?
Templa Dei uisam et monachorum tecta uetusta
et, quibus artem et opes nouimus esse, domus.
Flumina prospiciens non derit candida turris
nec Cereris potus plena taberna mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 30. Sep 2019, 17:55

Vno – noscitur hoc modo uir – haustu
sicca maxima, potor apte, uasa!
Tunc pratum tibi erit uirens cubile
et latrina simul. Nihil manebit
uesicae stomachoque mentibusque
oblitusque probabis adfuisse
te. Quare ueniunt bibuntque cuncti.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 1. Okt 2019, 21:22

Armeniis monachis immixtis fit liquor herbis.
Quid sit opus, norunt lege iubente duo.
Alter nil meminit demens, est mortuus alter.
An nimium potus uasa salutis habent?
https://www.1000things.at/blog/die-moenche-und-ihr-vergessener-likoer/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Amico a litoribus Rhodiis reuerso

Beitragvon Zythophilus » Mi 9. Okt 2019, 17:22

Pulchra petita tibi est Rhodus insula pulchra, Georgi:
Fecissem Rhodium – crede – libenter iter!
Me iuuat insignis lepida tua imagine charta
grataque uerba iuuant et mihi dicta salus.
Sol adamasse deus calidas has traditur oras
et causa hic habitans nympha fuisse deo.
Quid ueteres famas narremus, numina, templa?
Est tibi iter factum totaque nota Rhodus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 13. Okt 2019, 11:10

Cum nox cesserit atra, pallida arua
autumni nebulis madentis albis
celantur prohibentque post tenebras
solem nubila densa rus fouere.
Vix dignoscitur arbor alta nobis
obscuraque teguntur omnia umbra.
Nunc exire domo, lares calentes
nolo linquere, commodo grabato,
cum sit culcita mollis, exsilire.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 21. Okt 2019, 07:28

Hanc cum septima erit lux orta secuta, uolabo,
ostia uti uideam laetus aquasque Tagi.
Nos prohibere nihil poterit, res nulla uetabit,
sed quaesita sinent id facere otia iter.
Tecta uetusta petam, turres, musea uidenda
atque, ubi non magno ueneat humor, ero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Okt 2019, 18:10

Audimusne Tagi sonare fluctus?
Heu, me somnia uana dormientem
fallunt, nam iaceo domi, sed ibo,
cum lux tertia iam fugabit atram
noctem et sidera sol sequi parabit.
Tunc ascendere me iuuabit arcem,
tunc uicos plateasque peruagari
et, cum munera pes piger negarit,
raedis mobilibus uehi per urbem.
Quaeris, cur latices mihi bibendos
nunc non commemorem. Mihi bibentur!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 27. Okt 2019, 09:41

Nos noua nocturnis caelo cedentibus umbris
lux lictis laribus cernet abire procul.
Quo nos post tenebras Aurora uidebit euntes,
quo, modo cum ueniet sol, faciemus iter?
Qua fluit unda Tagi, qua septem candida colles
moenia habent, illuc haud breue fiet iter.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 28. Okt 2019, 04:10

Cum cunctatur equis roseis Aurora redire,
nunc iam consilio cogor abire meo,
nec, quod cara domus, queror, hac mihi linquitur hora,
quod fit, iter longum cum facere ipse uelim.
Te, Tage, uisurus proficiscor iensque per auras
spumantis laticis pocula plena petam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste