Quo in foro Latine colloquamur!
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
von Zythophilus » Sa 8. Mär 2008, 18:33
- Code: Alles auswählen
Cracouia est nobis urbs pulchra petenda duobus.
Nos uehet ignipedi raeda uelox sine equo.
Sessurum caupo te sperat in aedibus esse
poturumque suis quisque „Veni!“que uocat.
Ne cunctare sequi caupones uoce uocantes
dulci, qui tibi iam dolia plena parant!
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Sa 8. Mär 2008, 19:46
- Code: Alles auswählen
Rus metita uolat uerrens atque omnia transit
ferrea ferrata raeda per arua uia.
Per terram celeris – quamuis sit lenta quibusdam –
et uehit ignipedi raeda uelox sine equo.
Funiculi, rapidam qui uim, tenduntur in aura,
curribus iniciant fulminibusque parem.
Quondam carbo agitare cremanda uaporque solebat
et nutrita manu caldaque flamma rotas.
Ferratisque uiis urbs proxima iungitur urbi
et loca cuncta suo tramite raeda iugat.
Quae post se seriem raedarum raeda mouendam
ui, cui rector inest, prima ualensque trahit,
incedit series facto uelut agmine longa:
ferrea fert illuc, huc homines et onus.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Sokrates Palaios » Mo 10. Mär 2008, 20:07
Zythophilus hat geschrieben:- Code: Alles auswählen
Composuisti odas lepidas doctasque, Gerarde,
conditaque exiguo clara Camena libro.
Exposuere tuas perdocti scripta sodalis:
Cognostine tuas iliius orsa legens?
- Code: Alles auswählen
Orsa ligata habeo, sed non fit idoneus textus;
Solum Zythophilo, non mihi Musa favet.
οἶδα οὐκ εἰδώς
-
Sokrates Palaios
- Censor
-
- Beiträge: 714
- Registriert: Mi 9. Nov 2005, 16:01
- Wohnort: Alte Kurpfalz
von consus » Do 13. Mär 2008, 18:57
- Code: Alles auswählen
Praeclaros etiam tibi placere
credo quos facili manu politos
iambos Archilochus poeta fudit.
-
consus
- Pater patriae
-
- Beiträge: 14234
- Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
- Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm
von Zythophilus » Fr 14. Mär 2008, 07:56
- Code: Alles auswählen
Archilochus nobis ob carmina salsa placeret,
si metra dictasset Musa Latina canens,
ast aliena mihi Gaecorum lingua misello,
eius uti capiam uix metra plena salis.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Fr 14. Mär 2008, 07:57
- Code: Alles auswählen
Garrula nostra nimis cuidam – uae! – Musa uidetur.
Quare nostra tamen, quaerimus, ille legat.
Ernesti tacitam malo laudare Camenam,
dicere perpaucis quae queat usa nihil.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Fr 14. Mär 2008, 11:23
- Code: Alles auswählen
O, quod non faueat, quereris, tibi Musa, sodalis,
nec quicquam ualeant carmina facta tibi.
Somnia dum carpunt. dat paucis oscula Musa,
cum fieri interdum talia posse putem.
Sudanti dat opem demum dea: menda quaterue
terue relecta fugans res bene, amice, geres.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Fr 14. Mär 2008, 16:10
- Code: Alles auswählen
Quantum nostra mouet te parua Camena canentem,
ut nil iam nisi eam uoce querente canas!
Bella canunt alii, panguntur et arma uirorum.
Huic Venus alma placet, dulcis et acer amor,
pectora qui mollit, canit ille poeta Lyaeum,
uersaque dis metra habet corpore forma nouo.
Sunt, quibus arua metris capraeque bouesque canantur
atque sub arboribus fiat agreste melos.
Zythophili solum canitur tibi Musa poetae:
Laetor, quod tanti carmina parua facis.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » So 16. Mär 2008, 20:05
- Code: Alles auswählen
Ludere cum geminis temptasti, Phoebe, puellis.
Lusibus iratam denique utramque times.
Est tibi ludenti nunc saeua cauenda Charybdis
atque est Scylla uorax effugienda tibi .
Alterius similis – uae! – nobis illa uidetur
hancque comae alterius cum placido ore decent.
Quidquid ages, ambae te falsa egisse putabunt:
Postremo feriet te miserum ira duplex.
Zuletzt geändert von
Zythophilus am Mo 7. Apr 2008, 17:29, insgesamt 2-mal geändert.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Mo 17. Mär 2008, 19:42
- Code: Alles auswählen
Sancto a Patricio percepit Hibernia – fama est –,
insula saeua fidem nesciaque ante Dei.
Hunc hilares Celtae diem agunt, ut paene putemus
pocula eum Cereris grata tulisse nigrae.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Di 18. Mär 2008, 09:30
- Code: Alles auswählen
Et dolet et pridem uult Phoebus abire, sed ambo
iniciens collo bracchia amica tenet.
Si tamen effugeret, miser hinc si Phoebus abiret,
uae, priuaret eum testibus illa furens.
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
von Zythophilus » Di 18. Mär 2008, 15:07
- Code: Alles auswählen
Pyxis inest nostrae – posui – bene frigida cistae,
crede: neque una iacet plena liquore loco.
Pyxidi enim multae sunt pleno uentre sorores:
Pyxidas euacues Victor, amice, ueni!
-
Zythophilus
- Divi filius
-
- Beiträge: 16957
- Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
- Wohnort: ad Vindobonam
Zurück zu Latine loquendi
Wer ist online?
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 47 Gäste