Collibus in septem posuerunt moenia et arcem,
nec Tiberina sonans unda sub arce fluit.
Magna Laertiaden uenisse per aequora uectum
et tetigisse Tagi flumina fama refert.
Fabula si uera est, ubi lentus murmurat amnis,
post iter excepit mollis arena uirum.
Haec Ophiusa fuit miris cultoribus ora:
Corpore serpentes sunt hominesque simul.
Squamigerae gentis regina superba cubantem
conspicit et capitur fortis amore uiri.
Callidus hic remanet, quamquam monstrum horret, Vlixes
se simili simulans eius amore capi.
Interea socii conuectant farris aceruum
atque onerant potu nocte cibisque rates.
Cum sol Oceano nocturno exire parabat,
soluere clam comites ille uehicla iubet,
cumque rubescebat stellis Aurora fugatis,
licta uidet fraudem nocteque abisse ducem:
Ira mouet miseram. Statuit regina profectum
nauibus in regno ui retinere suo.
Squamea multiplici flexu cito membra uolutans
litora nequiquam laesa Tagumque petit.
„Heu! Frustra sequimur, cum sint data lintea uentis,
nec licet“, ingemuit maesta, „uehicla sequi.
Stulta dolo falli potui: Sic notus Vlixes?
Vae, pereat fallax uir sua tecta petens!
Vae, pereant socii crudelia iussa secuti,
ne liceat longum post iter ire domos!
O di, qui marium regnum lacuumque tenetis,
exuuias dulces uertite sola precor,
ne quis nos studeat posthac sic decipere audax,
ne quis nos miseras fallere amore queat!“
Septem qua fuerant flexus modo, sunt iuga septem:
Reginae retinet sic monumenta locus.
Et quibus errabat serpens et femina in aruis,
collibus effectis saxa rigentia habent.