Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Zythophilus » Mo 7. Apr 2008, 12:46

Code: Alles auswählen
Quodam uate putas te, Conse, iuuante ualere
 femineos animos perspicere. Hercle, sapis!
Cum fieri poterit, metra commemorata legemus.
 Aeque tum sapiens, docte sodalis, ero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mo 7. Apr 2008, 14:39

Code: Alles auswählen
Vespere quae dixit, se cras dixisse negabit
 commutare sibi sensa licere putans.
Mobilis ut liquidum res et uariabilis aequor:
 Nulli perspicitur femina, crede, uiro.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Semonides: de variis mulierum generibus (l. c.)

Beitragvon consus » Mo 7. Apr 2008, 15:43

Code: Alles auswählen
Esse decem varias Graecus putat ille facetus
  Femineas species (nonne poeta catus?):
Sus, asina et meles, terrena marinaque, vulpes,
  Atque caballa, canis, simia, fortis apis.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Beitragvon Zythophilus » Mo 7. Apr 2008, 21:50

Code: Alles auswählen
Enumerare decem potuit genera ille poeta.
 Heu, uideo uarium femineum esse genus.
Plura licet sint his genera; unum constat: In orbe,
 quae sciat, haud uiuit, quid uelit, ulla uolens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Intentus uideor

Beitragvon Zythophilus » Di 8. Apr 2008, 10:33

Code: Alles auswählen
Intentus uideor pueros spectare neque ullam
 rem fugere hos oculos ausriculasque putant.
Intentus uideor, sed apertis somnior amens
 luminibus maestis meque cubare puto.
Me uigilare putant et se spectare, sed absens
 mens modo te spectat teque, puella, cupit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Di 8. Apr 2008, 21:01

Code: Alles auswählen
Pollicitus Victor conuiuia larga sodalis
 ad sua nos nullis uersibus antra uocat.
Accipe tu gaudens ibi  pocula: Dona Camenae
 addemus calici, carmina si qua petes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Victori uocanti

Beitragvon Zythophilus » Mi 9. Apr 2008, 11:09

Code: Alles auswählen
Pocula pollicitus poturos, Victor, amicos
  ad tua, ne sitiant, comiter antra uocas.
Tecta tenere puto tua sub tellure lagoenas.
  Quam ueniam, spero, tu omnia ne ante bibas!
Zuletzt geändert von Zythophilus am Mi 9. Apr 2008, 21:46, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mi 9. Apr 2008, 22:05

Code: Alles auswählen
Heu, cogitare suadet ille nil scribens;
num cogitare possit ipse, nescimus.
Monstrare lene carmen ipse non audet.
Scit ipse, cur tacere uult suam Musam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Apr 2008, 07:26

Code: Alles auswählen
Vis, o docte, tuas, o docte, tacere Camenas,
 sed tua uerba tamen miror inesse foro.
Non modo me, Flato, tu doctior esse uideris:
 Quaero: Quis docuit Musica iussa? Refer!
Iudicium timeo cunctis cum uatibus acre:
 Pluribus , heu!, lectis denique mutus eris .
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Flatoni

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Apr 2008, 07:47

Code: Alles auswählen
Riderem, nisi res esset tristissima, Flato:
 Oscula dat reliquis, pedita Musa tibi.
Laedere equos nolo, qui terris stercora donant:
 Vtile enim stercus dicitur esse rosis.
Cum laedat nares, stercus non indiget usu:
 Stercora uoce ideo sunt meliora tua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Do 10. Apr 2008, 08:24

Code: Alles auswählen
En, utrum eburneus est stilus an tibi ligneus? Ede!
 Aureus an promens ferreus ista crepat? 
Qualiscumque tuis digitis stilus, abice, quaeso:
 Foetor enim haeret ei merdaque - crede! - tenax.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16942
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 36 Gäste