Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 22. Apr 2024, 09:58

Apud philosophum Stoicum Senecam de hac re legimus: 'Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus?' Plurimum: divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur cum in mediis divitiis constitit. (cf. Seneca, De Vita Beata, XXVI,I) Haec verba philosophi Senecae nobis sunt monita: Ergo non ego aliter 'inquit sapiens' vivo quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significet non quaeritis.' (cf. Seneca, De Vita Beata, XXV, VIII). Constat igitur sapientem divitem vituperandum non esse. Multi philosophi divites erant, ut puta: Imperator Romanus Marcus Aurelius, Fridericus Secundus (Rex Borussiae), Plato et alii. Sapiens omnia sua secum portat et semper se contentus est. Sapiens solus beatus est. Vale, mi amice Marce!
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Apr 2024, 15:40

Cum bona miremur sapientis uerba Senecae,
haec mandans locuples noluit ipse sequi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Apr 2024, 15:51

roasted dragon.png
Haec equiti lux est tibi, Sancte, dicata, Georgi,
cuius tela libri monstra necasse ferunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 25. Apr 2024, 06:42

Ossa iacere puto sapientis pallida in antro,
umbra ubi magnifici sola Platonis adest.

https://archaeologymag.com/2024/04/herc ... 7pSvGZ2gZD
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 25. Apr 2024, 22:52

Abstulit haec mentis Romanis machina barbam
nec ullus remanens fugit in ore pilus.

https://refineriadecaballeros.files.wor ... mana-1.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 28. Apr 2024, 17:48

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 28. Apr 2024, 23:10

Quadrupedes pereunt, quos Africa sustinet unda,
flumina cum siccet lata lacusque calor.

https://www.youtube.com/watch?v=VKOSN5xQvTE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Apr 2024, 18:39

Discipuli iam non comprendunt uerba magistri,
sed res has similes ante fuisse reor.

https://www.heute.at/s/jeder-3-erstklae ... -120033806
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Apr 2024, 11:20

Turba furens Maias clam dicitur ante Kalendas
serius in quoddam lene coire iugum
et striga nocte putat se quaeque uolare per auras,
nox quia Walburgae lege soluta uocat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16947
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 30. Apr 2024, 15:31

ISTE MAGISTER LINGUAE LATINAE DELIRAT! :D

https://www.youtube.com/watch?v=H30XGUKu1J0
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 30. Apr 2024, 16:12

Delirare quoque quidem humanumst. :wink:

Qui delirat habuerit, qua de causa deliret, aut simpliciter mente est captus,
Qua capta nihil obstat, quin recuperet eam.
Mihi quidem nihil ineptioris in mentem venit de hac re.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11521
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 30. Apr 2024, 17:48

ISTE MAGISTER LINGVAE LATINAE STVLTVS EST. :D

https://www.youtube.com/shorts/GQMHsp7xPdc
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon ClaudiaK » Di 30. Apr 2024, 18:31

mystica hat geschrieben:ISTE MAGISTER LINGVAE LATINAE STVLTVS EST. :D
https://www.youtube.com/shorts/GQMHsp7xPdc

Quae pellicula iucunda iocosaque! Iste magister bonus et humanus esse videtur. :klatsch:
Non immerito eam in foro ponis. Gratias!
@ illum magistrum: Discipulos etiam iuvat tales pelliculas conficere. Quid censes?
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 476
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Di 30. Apr 2024, 19:06

Tibi plane assentior, cara Claudia! Ille magister sodalis huius fori est, cuius pelliculae nobis maxime laudandae sunt. Vivat Latinitas viva! Vale, mea amica! :stretch:
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1999
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 30. Apr 2024, 19:34

hahahae!
quam stultus est ille magister!
:D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6927
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 52 Gäste